The Bible Software
bible.softwareLukeLuke 4 › Luke 4:6

Luke 4:6

et ait illi: Tibi dabo potestatem hanc universam, et gloriam illorum: quia mihi tradita sunt, et cui volo do illa. + 4.6 Tibi dabo. Hæc de arrogantia dicit, non quod totus mundus sit suus, sunt enim aliqui boni. Mihi traditur. Non a diabolo est potestas, sed obnoxia tamen insidiis diaboli. Nec ideo mala ordinatio potestatum, quia malo sunt obnoxiæ potestates.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And the devil said unto him, All this power will I give thee, and the glory of them: for that is delivered unto me; and to whomsoever I will I give it.

In Context

5Et duxit illum diabolus in montem excelsum, et ostendit illi omnia regna orbis terræ in momento temporis, + 4.5 Et duxit. Lucas sicut res gesta est exsequitur, mediam ponens avaritiam, ultimam superbiam, secundum mores præsentis temporis, quia superbia post omnes virtutes sævit. Matthæus non sequitur ordinem historiæ, sed tentationum Adæ.

7Tu ergo si adoraveris coram me, erunt tua omnia. + 4.7 Tu ergo. BEDA. Dicens diabolus Salvatori: Si procidens adoraveris me, econtrario audit, quod ipse magis adorare eum debeat, Dominum et Deum suum.

Read all of Luke 4

Cross References

Esther 5:11et exposuit illis magnitudinem divitiarum suarum, filiorumque turbam, et quanta eum gloria super omnes principes et servos suos rex elevasset.

Isaiah 23:9Dominus exercituum cogitavit hoc, ut detraheret superbiam omnis gloriæ, et ad ignominiam deduceret universos inclytos terræ. + 23.9 Ad ignominiam deduceret, etc. Non Dominus ignominiæ auctor est, sed quod ignominiosum est ostendit, secundum illud: Contaminatione contaminabit eum, non quod sacerdos contaminationis auctor sit, sed quod ostendit contaminatum eum quem mundum putabant multi.

John 12:31Nunc judicium est mundi: nunc princeps hujus mundi ejicietur foras. + 12.31 Nunc judicium est. Discretionis scilicet, quod est ante ultimum damnationis, quia nunc per passionem jure diaboli destructo multi liberabuntur, unde exponendo subjungit: Patior, turbor, et per hæc, etc. Ejicietur. A redemptis expelletur, prædicantibus apostolis plene expelletur qui olim a paucis etsi extra tentetur, non lædit intus.

2 Corinthians 11:14Et non mirum: ipse enim Satanas transfigurat se in angelum lucis.

1 Peter 1:24quia omnis caro ut fœnum: et omnis gloria ejus tamquam flos fœni: exaruit fœnum, et flos ejus decidit.

Revelation 12:9Et projectus est draco ille magnus, serpens antiquus, qui vocatur diabolus, et Satanas, qui seducit universum orbem: et projectus est in terram, et angeli ejus cum illo missi sunt.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Luke 4:6

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Luke 4:5Luke 4Luke 4:7 →