Luke 5:10
similiter autem Jacobum et Joannem, filios Zebedæi, qui erant socii Simonis. Et ait ad Simonem Jesus: Noli timere: ex hoc jam homines eris capiens. + 5.10 Ex hoc jam. ID. Hoc ad ipsum Petrum specialiter pertinet, cui exponitur quid captura significet piscium. Sed sicut tunc per retia pisces, sic per verba aliquando capiet homines, in quo Petro est typus totius Ecclesiæ.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
9Stupor enim circumdederat eum, et omnes qui cum illo erant, in captura piscium, quam ceperant:
11Et subductis ad terram navibus, relictis omnibus, secuti sunt eum.
Cross References
Matthew 4:19et ait illis: Venite post me, et faciam vos fieri piscatores hominum. + 4.19 Piscatores. Piscaturus per piscatoria vadit loca. Mystice. Cum incarnatus carnem suscepit, divinitus vidit in mari mundi spirituales piscatores: et aliis quid essent ostendit, quos ab æterno prævidit.
Matthew 13:47Iterum simile est regnum cælorum sagenæ missæ in mare, et ex omni genere piscium congreganti. + 13.47 Sagenæ missæ. Impletur Jeremiæ vaticinium: Ecce ego mitto ad vos piscatores multos Jer. 16.. Postquam audierunt Petrus et Andreas, Jacobus et Joannes: Sequimini me, faciam vos piscatores hominum: contexuerunt sibi sagenam ex Veteri et Novo Testamento, et in mare sæculi miserunt, quæ usque hodie trahitur, et in fluctibus tenditur: capiens quidquid incidit, bonos et malos, quos ad littus trahit, id est, ad finem mundi, ut tunc fiat divisio. Unde sequitur: Sic erit in consummatione sæculi, etc. Sagenæ comparatur Ecclesia vel prædicatio evangelica, quæ a fluctibus sæculi ad, cœlum trahit.
Matthew 20:20Tunc accessit ad eum mater filiorum Zebedæi cum filiis suis, adorans et petens aliquid ab eo. + 20.20 Tunc accessit ad eum. Audita resurrectione putavit eum illico (immemor secundi adventus) regnaturum, et aviditate feminea præsentia cupit, immemor futurorum.
Luke 5:7Et annuerunt sociis, qui erant in alia navi, ut venirent, et adjuvarent eos. Et venerunt, et impleverunt ambas naviculas, ita ut pene mergerentur. + 5.7 Et impleverunt. ID. Hæc impletio usque in finem sæculi crescit, etc., usque ad et talis humilitas meretur piam Domini consolationem.
Acts 2:4et repleti sunt omnes Spiritu Sancto, et cœperunt loqui variis linguis, prout Spiritus Sanctus dabat eloqui illis. + 2.4 Et cœperunt. Ecce signum plenitudinis: plenum vas erumpit. Ignis in sinu non potest occultari. Variis linguis. Quia linguis omnibus loquebantur, vel sua, id est Hebræa lingua, loquentes, ab omnibus ita intelligebantur, ac si propriis singulorum loquerentur, secundum illud Prophetæ: In aliis linguis, et labiis aliis, loquar populo huic, etc.