Luke 5:11
Et subductis ad terram navibus, relictis omnibus, secuti sunt eum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And when they had brought their ships to land, they forsook all, and followed him.
In Context
Cross References
Matthew 4:20At illi continuo relictis retibus secuti sunt eum. + 4.20 Continuo. Perfecta obedientia est sua imperfecta relinquere. Relictis retibus: quia et si postea resumunt, non cupiditate et proprietatis amore. In his datur forma volentibus sequi. Mutatur intentio non piscatio, mutantur retia in doctrinam, cupiditas in amorem animarum: fit mare sæculum, navis Ecclesia, pisces boni et mali homines.
Matthew 19:27Tunc respondens Petrus, dixit ei: Ecce nos reliquimus omnia, et secuti sumus te: quid ergo erit nobis?
Mark 10:21Jesus autem intuitus eum, dilexit eum, et dixit ei: Unum tibi deest: vade, quæcumque habes vende, et da pauperibus, et habebis thesaurum in cælo: et veni, sequere me. + 10.21 Et veni, sequere me. ID. Quasi dicat: Post contemptas divitias Salvatorem imitare, id est, relictis malis fac bona. Facilius saccus contemnitur quam concupiscentia vel voluptas.
Luke 5:28Et relictis omnibus, surgens secutus est eum.
Philippians 3:7Sed quæ mihi fuerunt lucra, hæc arbitratus sum propter Christum detrimenta. + 3.7 Propter Christum. Ne adventum Christi ostenderem, vel nondum factum, vel esse superfluum. Inania enim erant hæc omnia impedimenta, ne accederetur ad gratiam.