Luke 5:37
Et nemo mittit vinum novum in utres veteres: alioquin rumpet vinum novum utres, et ipsum effundetur, et utres peribunt: + 5.37 Vinum. Vino intus reficimur, veste foris tegimur. Vestis ergo sunt bona opera quæ foris agimus, quibus coram hominibus lucemus. Vinum, fervor fidei, spei et charitatis, quo in conspectu Dei in novitate sensus intus reformamur. In utres. BEDA. Veteribus etiam utribus comparantur, qui novo vino, id est, spiritualibus præceptis, facilius dirumpuntur quam contineant. Erunt autem novi utres, cum post ascensionem, accepto Spiritu, desiderio consolationis ejus orando innovabuntur. Aliter: animæ nondum innovatæ, sed in vetustate malitiæ perseveranti novorum mysteriorum sacramenta non debent committi. Aliter: veteres utres sunt scribæ et Pharisæi; novus pannus et novum vinum, præcepta Evangelii, quæ non possunt sustinere Judæi, ne major scissura fiat, cum quibus Galatæ præcepta legis miscebant in utres veteres vinum novum. Conveniunt autem apostolis non his qui traditionibus majorum depravati, sinceritatem præceptorum Christi nequeunt custodire; unde subditur: Et nemo, quia Judæis veteris vitæ salivis imbutis novæ gratiæ præcepta sordebant, quia majorum traditionibus accumulati, dulcedinem spiritualium verborum percipere non valebant.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Joshua 9:13Utres vini novos implevimus; nunc rupti sunt et soluti. Vestes et calceamenta quibus induimur, et quæ habemus in pedibus, ob longitudinem longioris viæ trita sunt, et pene consumpta.