The Bible Software
bible.softwareLukeLuke 5 › Luke 5:36

Luke 5:36

Dicebat autem et similitudinem ad illos: Quia nemo commissuram a novo vestimento immittit in vestimentum vetus: alioquin et novum rumpit, et veteri non convenit commissura a novo. + 5.36 A vestimento novo. BEDA. Veteri vestimento comparantur discipuli, qui adhuc sunt vetus homo. Quibus novus pannus, etc., usque ad unde Apostolus: Exuite veterem hominem cum actibus suis, et induite novum Ephes. 4..

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And he spake also a parable unto them; No man putteth a piece of a new garment upon an old; if otherwise, then both the new maketh a rent, and the piece that was taken out of the new agreeth not with the old.

In Context

35Venient autem dies, cum ablatus fuerit ab illis sponsus: tunc jejunabunt in illis diebus. + 5.35 Venient autem. ID. Quasi dicat: Facturi estis, ut lugentes jejunent, quia estis, etc., usque ad quandiu cum discipulis Dominus in carne conversatus est. Tunc jejunabunt, etc. De utroque jejunio quod est in tribulatione vel gaudio respondet: Cum ablatus fuerit sponsus, tunc erunt in mœrore et luctu, donec per Spiritum sanctum consolatio tribuatur; quo dono percepto, jejunium quod fit per lætitiam, jam renovati in vitam spiritualem celebrabunt. Et hic prius agit de jejunio quod pertinet ad humilitatem tribulationis. Illud autem quod ad gaudium mentis pertinet (quando mens ad spiritualia suspenditur, et ideo a cibis corporeis alienatur) sequentibus similitudinibus significat, ostendens quod carnalibus et ob hoc adhuc veterem sensum trahentibus, hoc genus jejunii non congruit.

37Et nemo mittit vinum novum in utres veteres: alioquin rumpet vinum novum utres, et ipsum effundetur, et utres peribunt: + 5.37 Vinum. Vino intus reficimur, veste foris tegimur. Vestis ergo sunt bona opera quæ foris agimus, quibus coram hominibus lucemus. Vinum, fervor fidei, spei et charitatis, quo in conspectu Dei in novitate sensus intus reformamur. In utres. BEDA. Veteribus etiam utribus comparantur, qui novo vino, id est, spiritualibus præceptis, facilius dirumpuntur quam contineant. Erunt autem novi utres, cum post ascensionem, accepto Spiritu, desiderio consolationis ejus orando innovabuntur. Aliter: animæ nondum innovatæ, sed in vetustate malitiæ perseveranti novorum mysteriorum sacramenta non debent committi. Aliter: veteres utres sunt scribæ et Pharisæi; novus pannus et novum vinum, præcepta Evangelii, quæ non possunt sustinere Judæi, ne major scissura fiat, cum quibus Galatæ præcepta legis miscebant in utres veteres vinum novum. Conveniunt autem apostolis non his qui traditionibus majorum depravati, sinceritatem præceptorum Christi nequeunt custodire; unde subditur: Et nemo, quia Judæis veteris vitæ salivis imbutis novæ gratiæ præcepta sordebant, quia majorum traditionibus accumulati, dulcedinem spiritualium verborum percipere non valebant.

Read all of Luke 5

Cross References

Leviticus 19:19Leges meas custodite. Jumentum tuum non facies coire cum alterius generis animantibus. Agrum tuum non seres diverso semine. Veste, quæ ex duobus texta est, non indueris. + 19.19 Jumenta tua, etc. Hæc ad litteram videntur esse ridicula, nec a prophetis et spiritualibus viris sunt observata. Unde David dicit: Ponite filium meum Salomonem in mulam meam Eccli. 19.. Oportebit autem, secundum litteram ea quæ ex tali commistione nascebantur, abominari. Unde: Mulier quoque fortis inveniet lanam et linum, et operata est utile manibus suis Prov. 31..

Matthew 9:16Nemo autem immittit commissuram panni rudis in vestimentum vetus: tollit enim plenitudinem ejus a vestimento, et pejor scissura fit. + 9.16 Nemo autem. Quasi dicat: Carnales nondum fide passionis et resurrectionis solidati, etc., usque ad ipsi vetustati non convenit. Tollit enim. Id est perfectio novæ vitæ quæ una est dividitur, et veteri fides quam habet aufertur, cui perfectio novæ debebatur.

2 Corinthians 6:16qui autem consensus templo Dei cum idolis? vos enim estis templum Dei vivi, sicut dicit Deus: [Quoniam inhabitabo in illis, et inambulabo inter eos, et ero illorum Deus, et ipsi erunt mihi populus. + 6.16 Cum idolis? Idola prohibet coli, quia ab uno Deo separant. His omnibus modis ostendit communitatem pseudo esse vitandam. Quoniam inhabitabo. Potest hoc intelligi de corporali conversatione quam Christus inter homines egit. Et dicit Christus: Habitabo inter illos et ambulabo Baruch 3., id est, corporaliter inter illos conversabor. Unde alibi: Terris visus est, et cum hominibus conversatus est; et Verbum caro factum est, et habitavit in nobis Joan. 1.. Et hic Christus Deus noster est, et Ecclesia est populus ejus: et ideo Apostolus vult eos separari ab omni contaminatione.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Luke 5:36

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Luke 5:35Luke 5Luke 5:37 →