Luke 5:38
sed vinum novum in utres novos mittendum est, et utraque conservantur. + 5.38 Sed vinum. Fragilitas humanæ conditionis aperitur, cum corpora nostra exuviis defunctorum animalium comparantur. Sed renovatis utribus, nova vina conducuntur, cum sacramenta quæ accepimus inviolata servamus. Hos utres, si pleni sunt, gratia servat, si vacui, tinea et ærugo consumit: semper ergo sint pleni.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
But new wine must be put into new bottles; and both are preserved.
In Context
39Et nemo bibens vetus, statim vult novum: dicit enim: Vetus melius est.
Cross References
Ezekiel 36:26Et dabo vobis cor novum, et spiritum novum ponam in medio vestri: et auferam cor lapideum de carne vestra, et dabo vobis cor carneum.
Galatians 2:4sed propter subintroductos falsos fratres, qui subintroierunt explorare libertatem nostram, quam habemus in Christo Jesu, ut nos in servitutem redigerent. + 2.4 Subintroductos. A Judæis. Quod enim infideles per se non poterant, per falsos fratres moliebantur, quos sub specie religionis immiserant, ut explorarent quæ libertas est nobis in fide Christi, non ut eam tenerent, sed ut aliqua contentione ab ea in servitutem legis redigerent. Quod si esset veritas Evangelii apud gentes, non remanerent, sed omnes judaizarent. Et ideo hic iis quibus assertionem prædicationis suæ conferebat, nullatenus voluit cedere. Alibi vero ubi non obfuit, pro scandalo Judæorum, circumcidit Timotheum. In his omnibus et se commendat, et legem non tenendam comprobat.
Galatians 4:9Nunc autem cum cognoveritis Deum, immo cogniti sitis a Deo: quomodo convertimini iterum ad infirma et egena elementa, quibus denuo servire vultis? + 4.9 Imo cogniti estis. Hoc genere locutionis frequenter utitur Scriptura; unde: Sic in sancto apparui tibi, ut viderem virtutem tuam et gloriam tuam Psal. 62., id est, vidisti me, ut viderem te. Cognoscit nos Deus, id est, cognitionem sui nobis præstat. Non enim a nobis est, quod novimus eum, ab æterno quidem novit: sed tunc cognoscere dicitur, quando ut ea cognoscantur, facit. Infirma. Vere lex est egenum elementum: quia perfecte non justificat. Egena. Quia quantum juvat, non per se, sed respectu gratiæ facit. Egena elementa dicuntur quæ sui invicem egent ad regendum mundum.
Galatians 6:13Neque enim qui circumciduntur, legem custodiunt: sed volunt vos circumcidi, ut in carne vestra glorientur.
Colossians 2:19et non tenens caput, ex quo totum corpus per nexus, et conjunctiones subministratum, et constructum crescit in augmentum Dei. + 2.19 Constructum, etc. In unum per conjunctionem, quia idem credunt, et eadem operantur. Et subministratum in subserviendo. Per nexus. Id est per charitatem, sine qua membra non cohærent, nec invicem serviunt, nec vivunt. In augmentum Dei. Augetur Deus redeuntibus, sicut comminuitur deserentibus.
Hebrews 8:8Vituperans enim eos dicit: Ecce dies venient, dicit Dominus: et consummabo super domum Israël, et super domum Juda, testamentum novum,