Luke 6:14
Simonem, quem cognominavit Petrum, et Andream fratrem ejus, Jacobum, et Joannem, Philippum, et Bartholomæum, + 6.14 Cognominavit. Non modo primum, sed longe prius cum ab Andræa adductus dicitur: Tu vocaberis Cephas, quod interpretatur Petrus. Sed volens Lucas nomina duodecim apostolorum nominare, cum necesse haberet Petrum dicere, breviter voluit innuere, quod non antea vocaretur; sed ita Dominus cognominavit, ut non casu factum putetur, sed ex commutatione sacramentum petræ audientibus commendaretur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Simon, (whom he also named Peter,) and Andrew his brother, James and John, Philip and Bartholomew,
In Context
Cross References
Matthew 4:18Ambulans autem Jesus juxta mare Galilææ, vidit duos fratres, Simonem, qui vocatur Petrus, et Andream fratrem ejus, mittentes rete in mare (erant enim piscatores), + 4.18 Qui vocatur Petrus. Vel quando primum Andræas adduxit eum, hoc nomen inditum est ei, dum dicitur: Tu vocaberis Cephas Joan. 1., quod interpretatur Petrus: quanquam hic videtur de futuro promittere. Vel quando confessus est: Tu es Christus Filius Dei vivi, dictum est ei: Tu es Petrus et super hanc petram ædificabo Ecclesiam meam Matth. 16.. BEDA. Petrus, agnoscens: Andræas, virilis: quod doctoribus convenit: quia hi soli, etc., usque ad quia vero primus homo inobediens exivit, secundus obediens ingressus est RAB. Matthæus dicit post habitationem Capharnaum discipulos vocasse. Joannes dicit, etc., usque ad ante autem quam veniret Jesus in Cana Galilææ, Andræas Petrum adduxit, sed nondum discipuli. Mittentes rete. Quia quos sæpe terrenis lucris inhiare considerat, cœlestibus desideriis advocat, et per eos retibus Evangelii, alios de profundo iniquitatis eripit, unde subdit: Venite post me, et faciam vos fieri piscatores hominum Joan. 1..
Matthew 10:3Jacobus Zebedæi, et Joannes frater ejus, Philippus, et Bartholomæus, Thomas, et Matthæus publicanus, Jacobus Alphæi, et Thaddæus, + 10.3 Thomas. Abyssus: quia altitudinem divinæ virtutis in resurrectione certa fide penetravit. Vel, Thomas geminus, quod est Græce didymus, propter dubium cor in credendo.
Mark 1:29Et protinus egredientes de synagoga, venerunt in domum Simonis et Andreæ, cum Jacobo et Joanne.
Mark 9:2Et vestimenta ejus facta sunt splendentia, et candida nimis velut nix, qualia fullo non potest super terram candida facere. + 9.2 Et vestimenta. Vestimenta Domini, sancti. Unde: Qui in Christo baptizati estis Christum induistis Gal. 3.. Hæc Domino in mundo manente videbantur despecta, sed ipso montem petente novo candore refulgent. Quia nunc quidem filii sumus Dei, sed nondum apparuit quid erimus. Cum ergo apparuerit, similes ei erimus, quia videbimus eum sicuti est I Joan. 3.. Unde subditur.
Luke 5:8Quod cum videret Simon Petrus, procidit ad genua Jesu, dicens: Exi a me, quia homo peccator sum, Domine.
John 1:40Erat autem Andreas, frater Simonis Petri, unus ex duobus qui audierant a Joanne, et secuti fuerant eum. + 1.40 Frater Simonis Petri, unus ex duobus qui audierant a Joanne, et secuti fuerant. Frater junior natu prior credit, non enim est ordo fidei inanis. Forte ad dignitatem Andreas dicitur esse frater Petri, super quem, id est super cujus fidem fundanda erat Ecclesia.