John 1:40
Erat autem Andreas, frater Simonis Petri, unus ex duobus qui audierant a Joanne, et secuti fuerant eum. + 1.40 Frater Simonis Petri, unus ex duobus qui audierant a Joanne, et secuti fuerant. Frater junior natu prior credit, non enim est ordo fidei inanis. Forte ad dignitatem Andreas dicitur esse frater Petri, super quem, id est super cujus fidem fundanda erat Ecclesia.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
One of the two which heard John speak, and followed him, was Andrew, Simon Peter’s brother.
In Context
Cross References
Matthew 4:18Ambulans autem Jesus juxta mare Galilææ, vidit duos fratres, Simonem, qui vocatur Petrus, et Andream fratrem ejus, mittentes rete in mare (erant enim piscatores), + 4.18 Qui vocatur Petrus. Vel quando primum Andræas adduxit eum, hoc nomen inditum est ei, dum dicitur: Tu vocaberis Cephas Joan. 1., quod interpretatur Petrus: quanquam hic videtur de futuro promittere. Vel quando confessus est: Tu es Christus Filius Dei vivi, dictum est ei: Tu es Petrus et super hanc petram ædificabo Ecclesiam meam Matth. 16.. BEDA. Petrus, agnoscens: Andræas, virilis: quod doctoribus convenit: quia hi soli, etc., usque ad quia vero primus homo inobediens exivit, secundus obediens ingressus est RAB. Matthæus dicit post habitationem Capharnaum discipulos vocasse. Joannes dicit, etc., usque ad ante autem quam veniret Jesus in Cana Galilææ, Andræas Petrum adduxit, sed nondum discipuli. Mittentes rete. Quia quos sæpe terrenis lucris inhiare considerat, cœlestibus desideriis advocat, et per eos retibus Evangelii, alios de profundo iniquitatis eripit, unde subdit: Venite post me, et faciam vos fieri piscatores hominum Joan. 1..
Mark 1:16Et præteriens secus mare Galilææ, vidit Simonem, et Andream fratrem ejus, mittentes retia in mare (erant enim piscatores), + 1.16 Vidit Simonem. HIER. Simon, obediens; Andræas, virilis; Jacobus, supplantator; Joannes, gratia. His nominibus, etc., usque ad per prudentiam obedimus, per justitiam viriliter agimus, per temperantiam serpentes calcamus, per fortitudinem Dei gratiam meremur. ID. Quem non inebriat eloquentia sæcularis? Difficile homines potentes, et nobiles, et divites, et multo his difficilius eloquentes credunt Deo. Obcæcatur mens eorum divitiis et opibus atque luxuria, et circumdati vitiis non possunt videre virtutes, simplicitatemque Scripturæ sanctæ, non ex majestate sensuum, sed ex verborum judicant utilitate. ID. Vocantur quatuor piscatores, Simon, Andræas, Jacobus et Joannes: relictis omnibus sequuntur. Hac quadriga vehimur ad æthera, etc., usque ad pellibus Salomonis tegimur, quibus sponsa se gloriatur formosam. BEDA. Quæritur quomodo primum Petrum et Andream et post pusillum Jacobum et Joannem vocaverit, sicut narrat, etc., usque ad tunc enim non subductis ad terram navibus tanquam cura redeundi, sed tanquam vocantem et jubentem secuti sunt. Et ingrediuntur. HIER. Marcus dicta Evangelii in semetipso disponens, ordinem historiæ non secutus, mysteriorum ordinem servat, unde in sabbatis primam virtutem narrat dicens: Et ingrediuntur, etc. Capharnaum. ID. Capharnaum villa consolationis, sabbatum requies. Homo in spiritu immundo, genus humanum, in quo immunditia, etc., usque ad Pharao dimissus ab Isræl, persequimur eum, diabolus contemptus surgit in scandala. BEDA. Quod sabbato maxime curat et docet, ostendit se non sub lege esse, sed supra: et docet nos verum sabbatum, ut saluti scilicet animarum studentes, ab omni opere servili, id est, ab omnibus illicitis abstineamus.
John 1:40Erat autem Andreas, frater Simonis Petri, unus ex duobus qui audierant a Joanne, et secuti fuerant eum. + 1.40 Frater Simonis Petri, unus ex duobus qui audierant a Joanne, et secuti fuerant. Frater junior natu prior credit, non enim est ordo fidei inanis. Forte ad dignitatem Andreas dicitur esse frater Petri, super quem, id est super cujus fidem fundanda erat Ecclesia.
Acts 1:13Et cum introissent in cœnaculum, ascenderunt ubi manebant Petrus, et Joannes, Jacobus, et Andreas, Philippus, et Thomas, Bartholomæus, et Matthæus, Jacobus Alphæi, et Simon Zelotes, et Judas Jacobi. + 1.13 Et cum introissent. In Græco ita ponitur: Cum introissent civitatem, in cœnaculum ascenderunt, ubi erant manentes Petrus, etc. In Græco sic est ordo nominum: Petrus et Andræas, Jacobus et Joannes, Simon Zelotes et Judas Jacobi. Cœnaculum, etc. BEDA. Locus est in superiori, designans quod a terra sublati ad superiora scientiæ et virtutis conscendunt. Cœnaculum dicitur tertium tectum, figura charitatis fidei superædificatæ et spei. Charitas autem diffusa est in cordibus nostris per Spiritum. Petrus et Joannes. Petrus primus ponitur, quia princeps et pastor. Petrus et Joannes merito primi ponuntur, qui simul cucurrerunt ad monumentum, quia plus cæteris amabant. Primus (si fas est dici) plus cæteris dilexit: alium, plurimum Jesus amavit. Catalogus apostolorum ideo ponitur, ne extra hos aliqui falsi recipiantur: paria et ponuntur loca singulorum, distinguentibus gradibus meritorum. Hi sunt duodecim filii Jacob; duodecim fontes deserti, quos Isræl reperit in Elim; duodecim panes propositionis; duodecim lapides in veste pontificis; duodecim signa zodiaci; duodecim lapides altaris; duodecim lapides de Jordane elevati; duodecim boves sub æneo mari; duodecim stellæ in corona sponsæ; duodecim fundamenta; duodecim portæ; duodecim menses anni; duodecim horæ diei; duodecim fructus ligni vitæ. Zelotes. BEDA. Zelotes ipse est qui in Evangeliis dicitur Chananæus. Chana zelus interpretatur. Erat enim de vico Galilææ ubi Dominus aquam convertit in vinum. Hic post Jacobum fratrem suum, rexit Ecclesiam Hierosolymorum. Filio pereunte perditionis, imperfectus numerus apostolorum remansit, juxta similitudinem enim lunæ crescit et decrescit Ecclesia: sed vetera transeunt, et nova fiunt.