Luke 6:13
Et cum dies factus esset, vocavit discipulos suos: et elegit duodecim ex ipsis (quos et apostolos nominavit): + 6.13 Discipulos. De quibus elegit duodecim quos apostolos, id est suo loco missos, nominavit; unde: Sicut misit me Pater, et ego mitto vos Joan. 20.. In montem ascendens ad se vocat, elegit quos vult, quia non illorum est studii sed divinæ gratiæ, ut in apostolatum vocarentur; unde: Non vos me elegistis, sed ego elegi vos Ibid., 15.. Non sapientes, non divites, non nobiles elegit, ne duxisse pro prudentia, ne redemisse divitiis, ne potentiæ nobilitatisque auctoritate aliquos ad gratiam traxisse videretur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Matthew 9:36Videns autem turbas, misertus est eis: quia erant vexati, et jacentes sicut oves non habentes pastorem.
Mark 3:13Et ascendens in montem vocavit ad se quos voluit ipse: et venerunt ad eum. + 3.13 Et ascendens. ID. Postquam immundos spiritus se prædicare prohibuit, sanctos elegit, qui eum prædicarent et nefandos spiritus ejicerent. Mons iste significat altitudinem justitiæ, qua instruendi, et quam prædicaturi erant, per locum admonet ad cœlestia erigi, sic et legem in monte dedit. HIER. Consuetudo divinæ Scripturæ est allegorice loqui: sed nos sic excelsa sensibus nostris applicemus, ut historiæ veritatem, etc., usque ad in montem vocantur excelsi et merito et verbo, ut locus congruat meritis altis.
Mark 6:30Et convenientes Apostoli ad Jesum, renuntiaverunt ei omnia quæ egerant, et docuerant. + 6.30 Et convenientes. HIER. Ad locum unde exeunt flumina redeunt. Deo gratias semper referunt super his quæ acceperunt. Omnia. Non solum quæ ipsi egerant et docuerant apostoli Domino renuntiant, sed etiam quæ Joannes eis docentibus passus sit. Vel sui vel ejusdem Joannis discipuli, sicut Matthæus scribit.
Luke 11:49Propterea et sapientia Dei dixit: Mittam ad illos prophetas, et apostolos, et ex illis occident, et persequentur: + 11.49 Prophetas et apostolos, et ex illis occident, et persequentur. Mentiuntur hæretici, qui alium Veteris, alium Novi Testamenti dicunt institutorem.
Acts 1:13Et cum introissent in cœnaculum, ascenderunt ubi manebant Petrus, et Joannes, Jacobus, et Andreas, Philippus, et Thomas, Bartholomæus, et Matthæus, Jacobus Alphæi, et Simon Zelotes, et Judas Jacobi. + 1.13 Et cum introissent. In Græco ita ponitur: Cum introissent civitatem, in cœnaculum ascenderunt, ubi erant manentes Petrus, etc. In Græco sic est ordo nominum: Petrus et Andræas, Jacobus et Joannes, Simon Zelotes et Judas Jacobi. Cœnaculum, etc. BEDA. Locus est in superiori, designans quod a terra sublati ad superiora scientiæ et virtutis conscendunt. Cœnaculum dicitur tertium tectum, figura charitatis fidei superædificatæ et spei. Charitas autem diffusa est in cordibus nostris per Spiritum. Petrus et Joannes. Petrus primus ponitur, quia princeps et pastor. Petrus et Joannes merito primi ponuntur, qui simul cucurrerunt ad monumentum, quia plus cæteris amabant. Primus (si fas est dici) plus cæteris dilexit: alium, plurimum Jesus amavit. Catalogus apostolorum ideo ponitur, ne extra hos aliqui falsi recipiantur: paria et ponuntur loca singulorum, distinguentibus gradibus meritorum. Hi sunt duodecim filii Jacob; duodecim fontes deserti, quos Isræl reperit in Elim; duodecim panes propositionis; duodecim lapides in veste pontificis; duodecim signa zodiaci; duodecim lapides altaris; duodecim lapides de Jordane elevati; duodecim boves sub æneo mari; duodecim stellæ in corona sponsæ; duodecim fundamenta; duodecim portæ; duodecim menses anni; duodecim horæ diei; duodecim fructus ligni vitæ. Zelotes. BEDA. Zelotes ipse est qui in Evangeliis dicitur Chananæus. Chana zelus interpretatur. Erat enim de vico Galilææ ubi Dominus aquam convertit in vinum. Hic post Jacobum fratrem suum, rexit Ecclesiam Hierosolymorum. Filio pereunte perditionis, imperfectus numerus apostolorum remansit, juxta similitudinem enim lunæ crescit et decrescit Ecclesia: sed vetera transeunt, et nova fiunt.
Ephesians 4:11Et ipse dedit quosdam quidem apostolos, quosdam autem prophetas, alios vero evangelistas, alios autem pastores et doctores, + 4.11 Prophetas AMBR. In Novo Testamento, prophetæ dicuntur explanatores Scripturarum, tamen fuerunt quidam in primordio fidei futura prædicentes, sicut Agabus, septemque filiæ Philippi. Evangelistas. Qui et diaconi, quia etsi non sacerdotes, tamen evangelizare possunt.