Luke 6:32
Et si diligitis eos qui vos diligunt, quæ vobis est gratia? nam et peccatores diligentes se diligunt. + 6.32 Et si diligitis. Quantum vobis gradus professionis eximior, ita necesse est ut cura virtutis sit uberior, ut etiam non amantes charitatis sinu amplectamini. Duo sunt genera beneficii: vel cum benevole donamus quod damus, vel cum reddituro commodamus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
For if ye love them which love you, what thank have ye? for sinners also love those that love them.
In Context
Cross References
1 Peter 2:19Hæc est enim gratia, si propter Dei conscientiam sustinet quis tristitias, patiens injuste. + 2.19 Si propter conscientiam Dei. Si propter Deum scientem bonam intentionem aliquis patiens a Domino verberatur injuste, cum ei bene serviat, et sustineat, id est leves reputet tristitias, hæc est gratia, et per hoc efficitur gratus Deo, et hoc exigit gratia fidei. Patiens injuste. Si injuste patimini, gratiam Dei acquiritis. Nam si vos suffertis patienter pœnas illatas a dominis, vos dico peccantes nolendo obedire eis et colaphizati ab ipsis dominis, id est sæpe correcti ab illis, ut per colaphos ad obediendum inducamim, quæ gratia erit vobis inde? Nihil, propter hoc accipietis a Deo.