The Bible Software
bible.softwareLucamLucam 6 › Lucam 6:31

Lucam 6:31

Et prout vultis ut faciant vobis homines, et vos facite illis similiter. + 6.31 Et prout vultis. Ne videatur legem dissolvere, in beneficiis vicem servat, quam negligit in injuriis. Nec ait prout faciunt, sed prout vultis ut faciant vobis homines, et vos faciatis illis, ut vicissitudo sit cumulatior, cum votis actus æquatur. Et non tantum jam ad amicos opera charitatis extendite, sed etiam ad inimicos, ut amici esse incipiant, et prius affectum dilectionis, et postmodum opera extendite charitatis.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And as ye would that men should do to you, do ye also to them likewise.

In Context

30Omni autem petenti te, tribue: et qui aufert quæ tua sunt, ne repetas. + 6.30 Ne repetas. Quia charitas est patiens, benigna est I Cor. 3.; non tantum injurias inimici fortiter sustinet, sed etiam amici quoque gratiam benigne prævenit, ut beneficiis aliis trahantur.

32Et si diligitis eos qui vos diligunt, quæ vobis est gratia? nam et peccatores diligentes se diligunt. + 6.32 Et si diligitis. Quantum vobis gradus professionis eximior, ita necesse est ut cura virtutis sit uberior, ut etiam non amantes charitatis sinu amplectamini. Duo sunt genera beneficii: vel cum benevole donamus quod damus, vel cum reddituro commodamus.

Read all of Lucam 6

Cross References

Matthew 22:39Secundum autem simile est huic: Diliges proximum tuum, sicut teipsum.

James 2:8Si tamen legem perficitis regalem secundum Scripturas: Diliges proximum tuum sicut teipsum: bene facitis: + 2.8 Si tamen legem. Quia aspere et de contemptu divitum locutus erat, et quodammodo contrarius legi divinæ, quæ omnes diligi præcipit, ne omnino contemnendi divites putentur, subdit: quasi dicat propter prædictas causas non sunt eligendi, sed si perficitis hanc legem quæ dicit: Diliges proximum Matth. 22., benefacitis; quia, etsi divites propter divitias non sunt eligendi, non tamen propter Deum minus sunt diligendi. Regalem. Id est excellentem, vel quia communis est omnibus, et omnes complectitur. Vel quæ dicit: Non confundas personam pauperis, nec honores vultum potentis Levit. 19., et alibi: Nulla erit distantia personarum: ita parvum ut magnum audietis, quia judicium Dei est Deut. 1..

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Lucam 6:31

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Lucam 6:30Lucam 6Lucam 6:32 →