The Bible Software
bible.softwareLukeLuke 13 › Luke 13:14

Luke 13:14

Respondens autem archisynagogus, indignans quia sabbato curasset Jesus, dicebat turbæ: Sex dies sunt in quibus oportet operari: in his ergo venite, et curamini, et non in die sabbati. + 13.14 Quia Sabbato. Deus ab operibus mundi Sabbato requievit. Unde et Moyses Sabbato a servili et noxia actione feriandum præcepit, præfigurans tempus quo nostra sæcularia opera, non vero religiosa, id est laudandi Deum cessabunt. In signum hujus rei etiam Sabbato Dominus curat. Hoc autem non intelligens archisynagogus fallitur et fallit, quia lex in Sabbato non hominem curare, sed servilia opera facere, id est peccatis gravari prohibuit.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And the ruler of the synagogue answered with indignation, because that Jesus had healed on the sabbath day, and said unto the people, There are six days in which men ought to work: in them therefore come and be healed, and not on the sabbath day.

In Context

13Et imposuit illi manus, et confestim erecta est, et glorificabat Deum.

15Respondens autem ad illum Dominus, dixit: Hypocritæ, unusquisque vestrum sabbato non solvit bovem suum, aut asinum a præsepio, et ducit adaquare? + 13.15 Hypocritæ. Merito hypocritas, id est simulatores vocat, qui cum magistri plebium videri appetant, sanationem hominis non reverentur postponere curæ pecoris. Non solvit bovem. Mystice. Bos qui cognovit possessorem suum et asinus qui novit præsepe domini sui, Judaicum et Gentilem populum significant, qui uterque peccati vinculis absolutus, sitim æstumque hujus mundi per haustum Dominici fontis deposuit. In his ergo duobus animalibus vocationem duorum populorum, adversantibus Judæis, prænuntiat Dominus.

Read all of Luke 13

Cross References

Exodus 23:12Sex diebus operaberis: septimo die cessabis, ut requiescat bos et asinus tuus, et refrigeretur filius ancillæ tuæ, et advena.

Ezekiel 20:12Insuper et sabbata mea dedi eis, ut essent signum inter me et eos, et scirent quia ego Dominus sanctificans eos.

Matthew 12:10Et ecce homo manum habens aridam, et interrogabant eum, dicentes: Si licet sabbatis curare? ut accusarent eum. + 12.10 Et ecce homo. Iste homo dicitur cæmentarius fuisse, quia manus cui spiritualis ædificii cura commissa fuit, arida erat usque ad tempus Christi. Ecce homo manum, etc. Significat humanum genus in fœcunditate boni operis arefactum pro manu ad pomum extensa, quam sanavit manus innocens in cruce extensa. Bene manus in Synagoga erat arida, quia ubi majus donum scientiæ, ibi transgressor majori subjacet culpæ. Interrogabant. Quia discipulos de violatione sabbati probabili exemplo excusaverat, ipsum volunt calumniari, ut si non curet, crudelitatis, vel imbecillitatis: vel si curet, transgressionis arguant. Sabbatis, etc. Præcipue sabbatis docet et operatur Jesus, non solum propter speciale sabbatum, sed et propter celebriorem populi conventum, quærens salutem omnium.

Mark 5:22Et venit quidam de archisynagogis nomine Jairus, et videns eum procidit ad pedes ejus, + 5.22 Et venit quidam, etc. HIER. Post hæc Jairus archisynagogus venit, quia cum intraverit plenitudo gentium, tunc omnis Isræl, etc., usque ad Abraham et Moyses et Samuel rogant pro plebe mortua, et sequitur Jesus preces eorum. BEDA. Jairus illuminans vel illuminatus: quia verbis vitæ populum illuminavit: et ut hoc posset, a Spiritu sancto illuminatus est.

Luke 6:11Ipsi autem repleti sunt insipientia, et colloquebantur ad invicem, quidnam facerent Jesu. + 6.11 Insipientia. Quia solo livore permoti sunt, non enim in culpa fuit vel hominis manum extendere, vel Jesum sanare. Magna insipientia erat de nece ejus tractare cujus beneficiis plurimum indigebant.

Luke 14:3Et respondens Jesus dixit ad legisperitos et pharisæos, dicens: Si licet sabbato curare? + 14.3 Si licet, etc. Sabbatis præcipue docet et operatur Jesus, non solum propter spirituale sabbatum, sed et propter populi celebriorem conventum, quærens salutem omnium.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Luke 13:14

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Luke 13:13Luke 13Luke 13:15 →