bible.software › Luke › Luke 7 › Luke 7:11
Luke 7:11
Et factum est: deinceps ibat in civitatem quæ vocatur Naim: et ibant cum eo discipuli ejus et turba copiosa. + 7.11 Et factum est, etc. Post sanatum infirmum suscitat mortuum, quia infirmitas præcedit mortem. Quæ vocatur Naim. Naim est civitas Galilææ in secundo milliario a Thabor contra meridiem juxta Endor, qui est vicus grandis. Naim autem interpretatur fluctus vel commotio.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And it came to pass the day after, that he went into a city called Nain; and many of his disciples went with him, and much people.
In Context
10Et reversi, qui missi fuerant, domum, invenerunt servum, qui languerat, sanum. + 7.10 Et reversi sunt. Matthæus planius explicat, quod dicente Domino: Sicut credidisti fiat tibi, sanatus sit puer Matth. 8.. Sed mos est beato Lucæ ab aliis plane exposita breviare, vel etiam de industria præterire quæ breviter dicta ab aliis, vel omissa solertius dilucidare. Invenerunt servum. Credente Domino sanatur servus, quia potest meritum Domini etiam servis suffragari, non tantum fidei merito, sed etiam studio disciplinæ.
12Cum autem appropinquaret portæ civitatis, ecce defunctus efferebatur filius unicus matris suæ: et hæc vidua erat: et turba civitatis multa cum illa. + 7.12 Cum autem appropinquaret, etc. BEDA. Cum Verbum caro factum, gentilem populum per portas fidei, etc., usque ad quod et interim in paucis Judæorum conversis, et tandem in plenitudine imperat. Ecce defunctus efferebatur, etc. Defunctus, qui coram multis extra portam effertur, significat criminaliter peccantem, et peccatum non cordis cubili tegentem, sed indicio operis vel locutionis, quasi per ostia suæ civitatis aliis propalantem. Quem sicut unicum deflet mater Ecclesia, quæ licet ex multis collecta personis, una est tamen virgo mater Ecclesia, singuli autem filii. Porta qua effertur, aliquis est de sensibus quo aliquis in peccatum corruit. Ut qui videt ad concupiscendum, qui autem otiosis vel turpibus audiendis, qui linguam commodat litigiis. Filius unicus matri suæ. AMBR. Adam de terra portatur a quatuor elementis, unde homo constat. Tangitur loculus, etc., usque ad quando avaritiam cogitat, vel quando pro nimia febre tangi non potest.
Read all of Luke 7
This Verse In Other Editions
Study Luke 7:11