Luke 7:10
Et reversi, qui missi fuerant, domum, invenerunt servum, qui languerat, sanum. + 7.10 Et reversi sunt. Matthæus planius explicat, quod dicente Domino: Sicut credidisti fiat tibi, sanatus sit puer Matth. 8.. Sed mos est beato Lucæ ab aliis plane exposita breviare, vel etiam de industria præterire quæ breviter dicta ab aliis, vel omissa solertius dilucidare. Invenerunt servum. Credente Domino sanatur servus, quia potest meritum Domini etiam servis suffragari, non tantum fidei merito, sed etiam studio disciplinæ.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And they that were sent, returning to the house, found the servant whole that had been sick.
In Context
Cross References
Matthew 15:28Tunc respondens Jesus, ait illi: O mulier, magna est fides tua: fiat tibi sicut vis. Et sanata est filia ejus ex illa hora. + 15.28 Magna est fides. Sic superius de centurione: Non inveni tantam fidem in Isræl Matth. 8., qui similiter (ut hæc Chananæa) fidem gentium præsignabat. Magna est fides gentium, quæ in auditu auris obediunt: et in Deo salutem sibi suisque impetrat. Quod puerum centurionis et filiam Chananeæ non veniens ad eos sanat, significat gentes, ad quas non venit per præsentiam, salvandas per verbum suum. Et sanata est. Ubi datur exemplum catechizandi et baptizandi infantes, qui nec sapere, nec facere aliquid possunt, sed per fidem et confessionem parentum liberantur a diabolo.
John 4:50Dicit ei Jesus: Vade, filius tuus vivit. Credidit homo sermoni quem dixit ei Jesus, et ibat.