Luke 7:31
Ait autem Dominus: Cui ergo similes dicam homines generationis hujus? et cui similes sunt? + 7.31 Cui ergo, etc. Laudato Joanne, transit ad increpandum illos qui nec prædicatione Joannis moti sunt, vel ipsius Christi prædicationem despiciunt.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
30Pharisæi autem et legisperiti consilium Dei spreverunt in semetipsos, non baptizati ab eo.
Cross References
Matthew 11:16Cui autem similem æstimabo generationem istam? Similis est pueris sedentibus in foro: qui clamantes coæqualibus + 11.16 Cui autem, etc. Laudato Joanne transit ad increpandum illos, qui nec prædicatione Joannis moti sunt: vel ipsius Christi prædicationem despiciunt. Joannes talis ac tantus ut dixi, et adeo dignus, ut ei debeat credi: sed vos cui estis assimilandi, qui noluistis credere ei? Similis est pueris. Pueri doctores sunt humiles spiritu. Horum synagoga, vel ipsa Jerusalem, ubi jura præceptorum Dei recondebantur. Coæquales contribules quos solebant exprobrare, quod ad laudes Dei non assurrexerunt corde devoto, membrorum agilitate quod notat saltus. Nec per lamenta prophetarum pro excidiis jam factis vel faciendis ad pœnitentiam conversi sunt.