The Bible Software
bible.softwareMatthewMatthew 11 › Matthew 11:16

Matthew 11:16

Cui autem similem æstimabo generationem istam? Similis est pueris sedentibus in foro: qui clamantes coæqualibus + 11.16 Cui autem, etc. Laudato Joanne transit ad increpandum illos, qui nec prædicatione Joannis moti sunt: vel ipsius Christi prædicationem despiciunt. Joannes talis ac tantus ut dixi, et adeo dignus, ut ei debeat credi: sed vos cui estis assimilandi, qui noluistis credere ei? Similis est pueris. Pueri doctores sunt humiles spiritu. Horum synagoga, vel ipsa Jerusalem, ubi jura præceptorum Dei recondebantur. Coæquales contribules quos solebant exprobrare, quod ad laudes Dei non assurrexerunt corde devoto, membrorum agilitate quod notat saltus. Nec per lamenta prophetarum pro excidiis jam factis vel faciendis ad pœnitentiam conversi sunt.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

But whereunto shall I liken this generation? It is like unto children sitting in the markets, and calling unto their fellows,

In Context

15Qui habet aures audiendi, audiat.

17dicunt: Cecinimus vobis, et non saltastis: lamentavimus, et non planxistis. + 11.17 Cecinimus vobis. Ut David: Exsultate Deo adjutori nostro, jubilate Deo Jacob Psal. 80., et hujusmodi. Lamentavimus. Ut: Convertimini ad me in toto corde vestro in jejunio et fletu et planctu Jœl. 2., et hujusmodi

Read all of Matthew 11

Cross References

Matthew 12:34Progenies viperarum, quomodo potestis bona loqui, cum sitis mali? ex abundantia enim cordis os loquitur. + 12.34 Progenies viperarum, etc. Ostendit eos malam arborem: et fructus afferre blasphemiæ. Ex abundantia. Homo sæpe fallitur, qui pensat cor ex ore, et opere. Sed Deus opus et verba ex corde quod novit judicat. Illi ergo ex abundantia cordis os loquitur qui scit ex qua intentione exit.

Matthew 24:34Amen dico vobis, quia non præteribit generatio hæc, donec omnia hæc fiant.

Luke 7:31Ait autem Dominus: Cui ergo similes dicam homines generationis hujus? et cui similes sunt? + 7.31 Cui ergo, etc. Laudato Joanne, transit ad increpandum illos qui nec prædicatione Joannis moti sunt, vel ipsius Christi prædicationem despiciunt.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Matthew 11:16

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Matthew 11:15Matthew 11Matthew 11:17 →