Luke 7:8
Nam et ego homo sum sub potestate constitutus, habens sub me milites: et dico huic, Vade, et vadit: et alii, Veni, et venit: et servo meo, Fac hoc, et facit. + 7.8 Nam et ego, etc. Si ego homo sub alio possum imperare minoribus, quanto magis tu, qui super omnia habens famulantes angelos, potes per eorum ministeria sine corporis præsentia dicere infirmitati ut recedat, et recedet, et sanitati ut veniat, et veniet.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Acts 22:25Et cum astrinxissent eum loris, dicit astanti sibi centurioni Paulus: Si hominem Romanum et indemnatum licet vobis flagellare?
Acts 23:23Et vocatis duobus centurionibus, dixit illis: Parate milites ducentos ut eant usque Cæsaream, et equites septuaginta, et lancearios ducentos a tertia hora noctis, + 23.23 Parate milites ducentos, etc. RAB. Hoc fieri jubet, ne eum Judæi auferrent, et ipse tribunus criminis accusaretur apud præsidem, tanquam accepturus pecuniam a Judæis, et pretium mortis Pauli.
Acts 23:31Milites ergo secundum præceptum sibi assumentes Paulum, duxerunt per noctem in Antipatridem.
Acts 25:26De quo quid certum scribam domino, non habeo. Propter quod produxi eum ad vos, et maxime ad te, rex Agrippa, ut interrogatione facta habeam quid scribam.
1 Timothy 6:1Quicumque sunt sub jugo servi, dominos suos omni honore dignos arbitrentur, ne nomen Domini et doctrina blasphemetur. + 6.1 Quicunque. Sciendum est quosdam prædicasse communem omnibus in Christo libertatem. Quod de spirituali libertate utique verum est, non de carnali, ut illi intelligebant: ideo contra eos hic loquitur Apostolus, jubens servos dominis suis esse subditos. Ne exigant servi quod de Hebræis dicitur, ut sex annis serviant, et gratis dimittantur liberi, quod mysticum est.