The Bible Software
bible.softwareLukeLuke 7 › Luke 7:9

Luke 7:9

Quo audito Jesus miratus est: et conversus sequentibus se turbis, dixit: Amen dico vobis, nec in Israël tantam fidem inveni. + 7.9 Nec in Isræl. Fides istius etiam electioribus et Deum videntibus antefertur. Etiam in isto uno fides gentium præfertur Isræli.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

When Jesus heard these things, he marvelled at him, and turned him about, and said unto the people that followed him, I say unto you, I have not found so great faith, no, not in Israel.

In Context

8Nam et ego homo sum sub potestate constitutus, habens sub me milites: et dico huic, Vade, et vadit: et alii, Veni, et venit: et servo meo, Fac hoc, et facit. + 7.8 Nam et ego, etc. Si ego homo sub alio possum imperare minoribus, quanto magis tu, qui super omnia habens famulantes angelos, potes per eorum ministeria sine corporis præsentia dicere infirmitati ut recedat, et recedet, et sanitati ut veniat, et veniet.

10Et reversi, qui missi fuerant, domum, invenerunt servum, qui languerat, sanum. + 7.10 Et reversi sunt. Matthæus planius explicat, quod dicente Domino: Sicut credidisti fiat tibi, sanatus sit puer Matth. 8.. Sed mos est beato Lucæ ab aliis plane exposita breviare, vel etiam de industria præterire quæ breviter dicta ab aliis, vel omissa solertius dilucidare. Invenerunt servum. Credente Domino sanatur servus, quia potest meritum Domini etiam servis suffragari, non tantum fidei merito, sed etiam studio disciplinæ.

Read all of Luke 7

Cross References

Matthew 8:10Audiens autem Jesus miratus est, et sequentibus se dixit: Amen dico vobis, non inveni tantam fidem in Israël.

Matthew 15:28Tunc respondens Jesus, ait illi: O mulier, magna est fides tua: fiat tibi sicut vis. Et sanata est filia ejus ex illa hora. + 15.28 Magna est fides. Sic superius de centurione: Non inveni tantam fidem in Isræl Matth. 8., qui similiter (ut hæc Chananæa) fidem gentium præsignabat. Magna est fides gentium, quæ in auditu auris obediunt: et in Deo salutem sibi suisque impetrat. Quod puerum centurionis et filiam Chananeæ non veniens ad eos sanat, significat gentes, ad quas non venit per præsentiam, salvandas per verbum suum. Et sanata est. Ubi datur exemplum catechizandi et baptizandi infantes, qui nec sapere, nec facere aliquid possunt, sed per fidem et confessionem parentum liberantur a diabolo.

Romans 9:4qui sunt Israëlitæ, quorum adoptio est filiorum, et gloria, et testamentum, et legislatio, et obsequium, et promissa:

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Luke 7:9

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Luke 7:8Luke 7Luke 7:10 →