bible.software › Luke › Luke 8 › Luke 8:19
Luke 8:19
Venerunt autem ad illum mater et fratres ejus, et non poterant adire eum præ turba.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Then came to him his mother and his brethren, and could not come at him for the press.
In Context
18Videte ergo quomodo audiatis? Qui enim habet, dabitur illi: et quicumque non habet, etiam quod putat se habere, auferetur ab illo. + 8.18 Qui enim habet, etc. Hæc specialiter apostolis, quibus ex charitate nosse mysteria datur, et perfidis Judæis (qui per parabolas quod non intelligunt audiunt) dicta videntur. Potest et generaliter accipi, quia et ingeniosus, negligendo, sapientia vera se privat et simplex studiosus laborando degustat. Quia qui amorem verbi habet, dabitur et sensus intelligendi quod amat. Sed qui non habet amorem audiendi, etiamsi naturali ingenio vel labore studioso se intelligere putat, nullam tamen veræ scientiæ dulcedinem gustabit. Et quicunque non. Ideo desidiosus ingenium accipit sæpe, ut de negligentia jutius puniatur, qui scire contempsit quod sine labore assequi potuit, et aliquando studiosus tarditate intelligentiæ premitur, ut eo majora præmia inveniat, quo studiosius elaborat.
20Et nuntiatum est illi: Mater tua et fratres tui stant foris, volentes te videre.
Read all of Luke 8
Cross References
Mark 3:21Et cum audissent sui, exierunt tenere eum: dicebant enim: Quoniam in furorem versus est. + 3.21 Et cum audissent, etc. Turba frequentat eum, sui tanquam furiosum despiciunt, in quo salus gentium notatur, et invidia Judæorum reprobatur, de quibus: In propria venit, et sui eum non receperunt Joan. 6..
This Verse In Other Editions
Study Luke 8:19