Mark 3:21
Et cum audissent sui, exierunt tenere eum: dicebant enim: Quoniam in furorem versus est. + 3.21 Et cum audissent, etc. Turba frequentat eum, sui tanquam furiosum despiciunt, in quo salus gentium notatur, et invidia Judæorum reprobatur, de quibus: In propria venit, et sui eum non receperunt Joan. 6..
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Jeremiah 29:26Dominus dedit te sacerdotem pro Jojade sacerdote, ut sis dux in domo Domini, super omnem virum arreptitium et prophetantem, ut mittas eum in nervum et in carcerem:
Mark 3:31Et veniunt mater ejus et fratres: et foris stantes miserunt ad eum vocantes eum, + 3.31 Fratres. HIER. Non filii Mariæ semper Virginis, ut mentitur Helvidius: vel Joseph ex alia uxore, sicut alii garriunt, sed cognati. BEDA. Mater et fratres, populus Judæorum ex quibus Christus secundum carnem, foris stant in litterali sensu. Turba in domo, gentes in spirituali mysterio. Foris volunt Judæi videre Christum, quia, spiritualem intelligentiam non quærentes, potius ad carnalia docenda eum exire cogunt vel quærunt.
John 10:20Dicebant autem multi ex ipsis: Dæmonium habet, et insanit: quid eum auditis?
2 Corinthians 5:13Sive enim mente excedimus Deo: sive sobrii sumus, vobis. + 5.13 Sive enim mente. Quasi dicat: De nobis utique gloriari potestis, quia quidquid agimus, vel est honor Dei, vel utilitas proximi. Sive excedimus, id est, si nos commendamus (in quo putamur insensati), Deo est, id est ad honorem Dei, qui sic nos exaltavit. Sive sobrii: ut non alta de nobis dicamus, ad vestram est hoc utilitatem. Sive enim mente excedimus. Loquitur Apostolus de quadam ineffabili contemplatione et raptu, ubi audivit quod non licet homini loqui. Deo est: non vobis, qui non potestis capere. Sive enim sobrii sumus. Condescendendo. Vobis. Quia sic loquimur, ut capere possitis. Isti sunt angeli de quibus Dominus ait in Evangelio: Videbitis cœlum apertum, et angelos ascendentes et descendentes super Filium hominis; hos eosdem angelos vidit Jacob in scalis ascendentes et descendentes.