The Bible Software
bible.softwareLukeLuke 8 › Luke 8:18

Luke 8:18

Videte ergo quomodo audiatis? Qui enim habet, dabitur illi: et quicumque non habet, etiam quod putat se habere, auferetur ab illo. + 8.18 Qui enim habet, etc. Hæc specialiter apostolis, quibus ex charitate nosse mysteria datur, et perfidis Judæis (qui per parabolas quod non intelligunt audiunt) dicta videntur. Potest et generaliter accipi, quia et ingeniosus, negligendo, sapientia vera se privat et simplex studiosus laborando degustat. Quia qui amorem verbi habet, dabitur et sensus intelligendi quod amat. Sed qui non habet amorem audiendi, etiamsi naturali ingenio vel labore studioso se intelligere putat, nullam tamen veræ scientiæ dulcedinem gustabit. Et quicunque non. Ideo desidiosus ingenium accipit sæpe, ut de negligentia jutius puniatur, qui scire contempsit quod sine labore assequi potuit, et aliquando studiosus tarditate intelligentiæ premitur, ut eo majora præmia inveniat, quo studiosius elaborat.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Take heed therefore how ye hear: for whosoever hath, to him shall be given; and whosoever hath not, from him shall be taken even that which he seemeth to have.

In Context

17Non est enim occultum, quod non manifestetur: nec absconditum, quod non cognoscatur, et in palam veniat. + 8.17 Non enim, etc. Quasi dicat. Timor carnalium non vos retardet, sed nec mala opinio, quæ de vobis modo habetur apud incredulos quia etsi viles apparetis, quandoque claritas vestra apparebit, cum Dominus illuminabit abscondita tenebrarum, tunc et vos coronabimini, et punientur vestri adversarii.

19Venerunt autem ad illum mater et fratres ejus, et non poterant adire eum præ turba.

Read all of Luke 8

Cross References

Deuteronomy 32:46et dixit ad eos: Ponite corda vestra in omnia verba, quæ ego testificor vobis hodie: ut mandetis ea filiis vestris custodire et facere, et implere universa quæ scripta sunt legis hujus:

Proverbs 14:12Est via quæ videtur homini justa, novissima autem ejus deducunt ad mortem.

Matthew 13:12Qui enim habet, dabitur ei, et abundabit: qui autem non habet, et quod habet auferetur ab eo. + 13.12 Qui enim habet. Id est, apostolis habentibus fidem, si quid minus virtutum habent, conceditur Judæis, qui non credunt in Filium Dei, etiam si quid boni per naturam habent, tollitur. Nam nihil possunt sapienter intelligere qui caput non habent sapientiæ. Auferetur ab eo. Nulla veræ sapientiæ dulcedine gaudebit.

Mark 4:23Si quis habet aures audiendi, audiat.

Luke 9:44Stupebant autem omnes in magnitudine Dei: omnibusque mirantibus in omnibus quæ faciebat, dixit ad discipulos suos: Ponite vos in cordibus vestris sermones istos: Filius enim hominis futurum est ut tradatur in manus hominum. + 9.44 Ponite vos. Vos qui meo discipulatui adhæretis, quibus arcana mea manifestius aperui, pretiosi sanguinis quo mundus redimendus est, eventum mente recondite, dum cæteri mirantur tanta facta divinæ altitudinis. Futurum est ut tradatur. Inter magnalia potentiæ divinæ sæpius replicat abjecta passionis humanæ, ne subito veniens terreat, sed levius feratur præcogitata.

Luke 16:2Et vocavit illum, et ait illi: Quid hoc audio de te? redde rationem villicationis tuæ: jam enim non poteris villicare.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Luke 8:18

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Luke 8:17Luke 8Luke 8:19 →