Luke 8:37
et rogaverunt illum omnis multitudo regionis Gerasenorum ut discederet ab ipsis: quia magno timore tenebantur. Ipse autem ascendens navim, reversus est. + 8.37 Et rogaverunt. Conscii fragilitatis, præsentia Domini se indignos judicant, non capientes verbum Dei, et in firma mente pondus sapientiæ non sustinentes, et ideo diutius molestus non fuit, sed regreditur quia non dignatur curare invitos, sed cito deserit infirmos, quibus oneri videt esse suam præsentiam.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
36Nuntiaverunt autem illis et qui viderant, quomodo sanus factus esset a legione:
38Et rogabat illum vir, a quo dæmonia exierant, ut cum eo esset. Dimisit autem eum Jesus, dicens:
Cross References
Deuteronomy 5:25Cur ergo moriemur, et devorabit nos ignis hic maximus? si enim audierimus ultra vocem Domini Dei nostri, moriemur.
2 Samuel 6:8Contristatus est autem David, eo quod percussisset Dominus Ozam, et vocatum est nomen loci illius: Percussio Ozæ, usque in diem hanc.
Job 21:14Qui dixerunt Deo: Recede a nobis, et scientiam viarum tuarum nolumus. + 21.14 Qui dixerunt Deo: Recede a nobis. GREG. Dicunt Deo: Recede a nobis, qui ei ad se præbere aditum recusant, eumque pravis actibus impugnant. Scientiam viarum tuarum. Via Dei pax, humilitas, patientia est: quæ qui despiciunt, dicunt: Scientiam viarum tuarum nolumus.
Mark 5:17Et rogare cœperunt eum ut discederet de finibus eorum. + 5.17 Et rogare cœperunt eum. RAB. Ut Petrus: Exi a me, Domine, quia homo peccator sum, etc. Luc. 5. Ne tangant arcam Dei, ut Oza.
Luke 8:28Is, ut vidit Jesum, procidit ante illum: et exclamans voce magna, dixit: Quid mihi et tibi est, Jesu Fili Dei Altissimi? obsecro te, ne me torqueas. + 8.28 Jesu Fili Dei. Arius contendit esse creaturam, quem dæmon confitetur esse Filium Dei. Judæi dicunt: In principe dæmoniorum ejicit dæmonia, quem dæmonia negant aliquid secum commune habere. Tormentum est diaboli ab hominis læsione cessare, et quantum diutius possederat, tantum difficilius dimittit. Caveat ergo aliquis læsus a diabolo, ut cito ejus jugum dirumpat, quia tanto facilius quanto citius ejus dominium evitatur.
Luke 9:56Filius hominis non venit animas perdere, sed salvare. Et abierunt in aliud castellum. + 9.56 Filius hominis non venit animas perdere, sed salvare, etc. Perfecta virtus non habet studium ultionis, nec ulla est iracundia, ubi est charitatis plenitudo. BED. Non semper in eos qui peccant est vindicandum, etc., usque ad a quibus hoc loco ignis arcetur.