Luke 8:28
Is, ut vidit Jesum, procidit ante illum: et exclamans voce magna, dixit: Quid mihi et tibi est, Jesu Fili Dei Altissimi? obsecro te, ne me torqueas. + 8.28 Jesu Fili Dei. Arius contendit esse creaturam, quem dæmon confitetur esse Filium Dei. Judæi dicunt: In principe dæmoniorum ejicit dæmonia, quem dæmonia negant aliquid secum commune habere. Tormentum est diaboli ab hominis læsione cessare, et quantum diutius possederat, tantum difficilius dimittit. Caveat ergo aliquis læsus a diabolo, ut cito ejus jugum dirumpat, quia tanto facilius quanto citius ejus dominium evitatur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Matthew 8:29Et ecce clamaverunt, dicentes: Quid nobis et tibi, Jesu fili Dei? Venisti huc ante tempus torquere nos? + 8.29 Jesu fili Dei. HILAR. Magis suspicati quam nosse credendi sunt. AMBR. Jesu fili Dei. Tantum eis innotuit quantum voluit, etc., usque ad videbant in eo, non credebant. Ante tempus. Sciebant enim sibi futuram in Dei judicio, etc., usque ad fuerunt enim duo millia, ut Marcus ait. Torquere nos. Præsentia Christi tortura est eis; vel, torquentur dum de corporibus ejiciuntur, in quorum tortura delectabantur, sicut præsentia Dei refectio angelorum.
Mark 5:6Videns autem Jesum a longe, cucurrit, et adoravit eum:
Luke 8:37et rogaverunt illum omnis multitudo regionis Gerasenorum ut discederet ab ipsis: quia magno timore tenebantur. Ipse autem ascendens navim, reversus est. + 8.37 Et rogaverunt. Conscii fragilitatis, præsentia Domini se indignos judicant, non capientes verbum Dei, et in firma mente pondus sapientiæ non sustinentes, et ideo diutius molestus non fuit, sed regreditur quia non dignatur curare invitos, sed cito deserit infirmos, quibus oneri videt esse suam præsentiam.
James 2:19Tu credis quoniam unus est Deus: bene facis: et dæmones credunt, et contremiscunt. + 2.19 Tu credis, etc. Probavit eos qui opera non habent veram fidem non habere; nunc cujusmodi fidem habeant, patefacit, ne illam talem fidem magnifaciant. Et dæmones credunt, et contremiscunt. BED. Scriptum est, etc., usque ad dæmonibus tardiores et proterviores sunt existimandi.
1 John 3:8Qui facit peccatum, ex diabolo est: quoniam ab initio diabolus peccat. In hoc apparuit Filius Dei, ut dissolvat opera diaboli. + 3.8 Ex diabolo est. BEDA. Non carnis originem ducendo, sicut Manichæus voluit, etc., usque ad natus est Christus homo, ut solvat peccata hominum, ut reducat ad vitam.
Revelation 20:10et pseudopropheta cruciabuntur die ac nocte in sæcula sæculorum. + 20.10 Die ac nocte. Hoc dicit, respectu gloriæ sanctorum, quæ est dies, et pœnarum suarum, quæ est nox.