Lucam 8:50
Jesus autem, audito hoc verbo, respondit patri puellæ: Noli timere, crede tantum, et salva erit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Isaiah 50:10Quis ex vobis timens Dominum, audiens vocem servi sui? Qui ambulavit in tenebris, et non est lumen ei, speret in nomine Domini, et innitatur super Deum suum. + 50.10 Quis ex vobis. Qui timet non est perfectus, etc., usque ad hic custodit animas sanctorum integras et pudicas et puras. Qui ambulavit in tenebris. Gentilis populus in tenebris, etc., usque ad ad pœnitentiam voco; nolo enim mortem peccatoris, sed magis ut convertatur et vivat Ezech. 18..
Mark 9:23Et continuo exclamans pater pueri, cum lacrimis aiebat: Credo, Domine; adjuva incredulitatem meam.
Luke 8:48At ipse dixit ei: Filia, fides tua salvam te fecit: vade in pace.
John 11:40Dicit ei Jesus: Nonne dixi tibi quoniam si credideris, videbis gloriam Dei?
Romans 4:20In repromissione etiam Dei non hæsitavit diffidentia, sed confortatus est fide, dans gloriam Deo: + 4.20 In repromissione. Isaac contra naturam humanæ generationis promissus, in signum fuit Dei Filium contra humanam naturam nasciturum ex homine: filiosque hominum per spiritum regenerationis ex peccatoribus filios Dei, ex mortalibus immortales generandos.