Luke 8:51
Et cum venisset domum, non permisit intrare secum quemquam, nisi Petrum, et Jacobum, et Joannem, et patrem, et matrem puellæ. + 8.51 Patrem puellæ. Pater puellæ, cœtus doctorum legis, scilicet Scribæ et Pharisæi, qui si credere voluerint etiam subjecta Synagoga salva erit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
50Jesus autem, audito hoc verbo, respondit patri puellæ: Noli timere, crede tantum, et salva erit.
Cross References
2 Kings 4:4et ingredere, et claude ostium tuum cum intrinsecus fueris tu, et filii tui: et mitte inde in omnia vasa hæc, et cum plena fuerint, tolles.
Isaiah 42:2Non clamabit, neque accipiet personam, nec audietur vox ejus foris.
Mark 5:37Et non admisit quemquam se sequi nisi Petrum, et Jacobum, et Joannem fratrem Jacobi. + 5.37 Et non admisit, etc. BEDA. Blasphemis et irrisoribus non sunt revelanda mysteria, sed fidelibus qui honorent. Unde alibi: Justificata est sapientia ab omnibus filiis suis Matth. 11..
Luke 6:14Simonem, quem cognominavit Petrum, et Andream fratrem ejus, Jacobum, et Joannem, Philippum, et Bartholomæum, + 6.14 Cognominavit. Non modo primum, sed longe prius cum ab Andræa adductus dicitur: Tu vocaberis Cephas, quod interpretatur Petrus. Sed volens Lucas nomina duodecim apostolorum nominare, cum necesse haberet Petrum dicere, breviter voluit innuere, quod non antea vocaretur; sed ita Dominus cognominavit, ut non casu factum putetur, sed ex commutatione sacramentum petræ audientibus commendaretur.
Acts 9:40Ejectis autem omnibus foras, Petrus ponens genua oravit: et conversus ad corpus, dixit: Tabitha, surge. At illa aperuit oculos suos: et viso Petro, resedit. + 9.40 Ejectis. ID. Juxta exemplum Christi filiam archisynagogi principis resuscitantis hoc factum est, ad vitandam elationem, vel ne indigni signum viderent. Aperuit. BEDA. Rectus est ordo resurgentium, ut prius oculos mentis aperiat, postea agnita voce Petri resedeat, lumen suæ circumspectionis amissum recipiat, ut ad doctrinam eorum qui adjuvant, vivat. Aperuit oculos. Isti sunt tres gradus resuscitationis.