Luke 8:56
Et stupuerunt parentes ejus, quibus præcepit ne alicui dicerent quod factum erat. + 8.56 Quibus præcepit. Sicut publica noxa publico eget remedio, ita levia peccata leviori et secreta queunt deleri pœnitentia. Unde puella in domo jacens, paucis arbitris exsurgit, eisdemque ne miraculum vulgarent interdicitur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And her parents were astonished: but he charged them that they should tell no man what was done.
In Context
55Et reversus est spiritus ejus, et surrexit continuo. Et jussit illi dari manducare.
Cross References
Matthew 9:30Et aperti sunt oculi eorum: et comminatus est illis Jesus, dicens: Videte ne quis sciat.
Luke 5:14Et ipse præcepit illi ut nemini diceret: sed, Vade, ostende te sacerdoti, et offer pro emundatione tua, sicut præcepit Moyses, in testimonium illis. + 5.14 Præcepit illi. BEDA. Taceri jubet, nec taceri potest. Non quod aliquid voluerit et non potuerit, sed dat exemplum ut sui in magnis quæ faciunt latere velint, sed ut prosint aliis, prodantur inviti.