bible.software › Lucam › Lucam 8 › Lucam 8:55
Lucam 8:55
Et reversus est spiritus ejus, et surrexit continuo. Et jussit illi dari manducare.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And her spirit came again, and she arose straightway: and he commanded to give her meat.
In Context
54Ipse autem tenens manum ejus clamavit, dicens: Puella, surge. + 8.54 Tenens manum. Tenet manum, quia nisi manus Judæorum (quæ sanguine plenæ) prius fuerint mundatæ, Synagoga non surget. Puella, surge. Quisquis a morte animæ, a Christo manum sibi confortante resipiscit, a sordibus vitiorum debet exsurgere, et (sicut Marcus ait) in bonis operibus ambulare, et cœlesti pane necesse est ut mox satietur, id est, verbi Dei et altaris.
56Et stupuerunt parentes ejus, quibus præcepit ne alicui dicerent quod factum erat. + 8.56 Quibus præcepit. Sicut publica noxa publico eget remedio, ita levia peccata leviori et secreta queunt deleri pœnitentia. Unde puella in domo jacens, paucis arbitris exsurgit, eisdemque ne miraculum vulgarent interdicitur.
Read all of Lucam 8
Cross References
Mark 5:43Et præcepit illis vehementer ut nemo id sciret: et dixit dari illi manducare.
John 11:44Et statim prodiit qui fuerat mortuus, ligatus pedes, et manus institis, et facies illius sudario erat ligata. Dixit eis Jesus: Solvite eum et sinite abire. + 11.44 Et statim prodiit. Dum peccator contemnit, sepultus jacet; quando pœnitet, surgit; quando confitetur, prodit, quasi de occultis exeundo manifestus. Solvite eum. Christus per se vivificat intus, ministris tribuit potestatem solvendi.
This Verse In Other Editions
Study Lucam 8:55