The Bible Software
bible.softwareLukeLuke 5 › Luke 5:14

Luke 5:14

Et ipse præcepit illi ut nemini diceret: sed, Vade, ostende te sacerdoti, et offer pro emundatione tua, sicut præcepit Moyses, in testimonium illis. + 5.14 Præcepit illi. BEDA. Taceri jubet, nec taceri potest. Non quod aliquid voluerit et non potuerit, sed dat exemplum ut sui in magnis quæ faciunt latere velint, sed ut prosint aliis, prodantur inviti.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And he charged him to tell no man: but go, and shew thyself to the priest, and offer for thy cleansing, according as Moses commanded, for a testimony unto them.

In Context

13Et extendens manum, tetigit eum dicens: Volo: mundare. Et confestim lepra discessit ab illo. + 5.13 Tetigit. Propter humilitatem, ut nos doceret nullum spernere pro aliqua corporis maculatione. Tangit non dedignatus, imperat non diffisus, adhibet operis testimonium. Volo. Dicit propter Fotinum, imperat propter Arium, tangit propter Manichæum.

15Perambulabat autem magis sermo de illo: et conveniebant turbæ multæ ut audirent, et curarentur ab infirmitatibus suis. + 5.15 Et conveniebant turbæ, etc. BEDA. Sanatio hujus multas ad Dominum cogit turbas. Ut enim ipse interius et exterius se sanatum doceret: perceptum beneficium etiam jussus non tacet. Sed et Marcus ait, evangelico functus officio: Mox egressus, cœpit prædicare et diffamare sermonem Marc. 1..

Read all of Luke 5

Cross References

Leviticus 13:2Homo, in cujus cute et carne ortus fuerit diversus color, sive pustula, aut quasi lucens quippiam, id est, plaga lepræ, adducetur ad Aaron sacerdotem, vel ad unum quemlibet filiorum ejus. + 13.2 Homo. ID. Aliquando excellenter accipitur, qui Dei imaginem et naturæ servat dignitatem. Aliquando peccator, in quo dignitas deformatur, sicut hic. In cujus carne, etc. In carne et cute lepram portat, qui carnalia vel exteriora suadere certat, ut Corinthiani, qui putabant resurrectionem futuram in voluptate carnis: et in fide manentibus, quamvis carnaliter vivant, non imputari peccata. Aut quasi lucens. Lepra alia nimis vel moderate obscura, nondum effervente passione, quæ nimia indiget deliberatione. Alia nimis clara et perspicua, cujus aperta cognitio. Plaga lepræ. ISID. Lepra falsa doctrina; leprosi hæretici, qui unitatem veræ fidei non habentes, varios doctrinæ profitentur errores, vera falsis admiscentes et Ecclesiam, sicut lepra corpora, irradiando commaculant. In corpore lepram gerit, qui Ecclesiæ detrahit, sicut Carpocratiani, qui negant resurrectionem carnis, et Novatiani, qui nuptias damnant, et peccantibus auferunt pœnitentiam. Vel ad unum quemlibet filiorum ejus, etc. Cognatorum secundum spiritum, a quo habet sacerdotium, quibus inest perfecta et plena prophetia, ut discernere possint subtilia et animæ motus absconditos.

Matthew 8:4Et ait illi Jesus: Vide, nemini dixeris: sed vade, ostende te sacerdoti, et offer munus, quod præcepit Moyses, in testimonium illis. + 8.4 Vide, nemini, etc. Tacere jussit, nec tamen tacere potuit. Non quod aliquid voluit et non potuit, sed dat exemplum, ut sui in magnis quæ faciunt latere velint: sed ut prosint aliis, prodantur inviti. Nemini dixeris Marc. 1.. Hunc tamen Marcus ubi quod hoc prædicasse dicit quasi Evangelista factus sit. Vade. Mittit ad sacerdotes propter humilitatem, ut sacerdotibus deferat honorem quibus lex jubet mundatos munera offerre, et ut videntes credant ei: vel si non credunt, inexcusabiles sint, et ne legem frangere videretur. Ostende te sacerdoti. Ut sacerdos non legis ordine, sed gratia Dei supra legem curatum esse intelligat. Offer, etc. Quia legem non solvo, quia nondum cœpit verum sacrificium. In testimonium. Id est, Domino credant, si impietatis lepra discendat. In testimonium. Spiritualis curationis, offerendum est munus spirituale homo ipse.

Matthew 10:18et ad præsides, et ad reges ducemini propter me in testimonium illis, et gentibus. + 10.18 In testimonium. Ut inde perversi pereant, etc., usque ad testimonium ipsorum innocentiæ.

Mark 1:44et dicit ei: Vide nemini dixeris: sed vade, ostende te principi sacerdotum, et offer pro emundatione tua, quæ præcepit Moyses in testimonium illis. + 1.44 Vide, etc. ID. Non quia voluit quod non potuit, quia omnia quæcunque voluit fecit Psal. 113.. Sed docet nostra beneficia reprimi, non tantum a mercede pecuniæ, sed etiam gratiæ. Ostende te, etc. ID. Ut intelligat non legis ordine, sed gratia quæ super legem est esse curatum. Offerre jubet, ut ostendat quia non legem solvit, sed implet, dum secundum legem gradiens supra legem sanat, quos remedia legis non sanabant. Nec sacrificium significans cessare debebat, cum nondum significatum confirmatum erat constitutione apostolorum et fide credentium.

Luke 9:5Et quicumque non receperint vos: exeuntes de civitate illa, etiam pulverem pedum vestrorum excutite in testimonium supra illos. + 9.5 Pulverem pedum vestrorum. Pulvis excutitur in testimonium laboris sui quod ingressi sunt in civitatem, et usque ad illos prædicatio pervenit. Vel, excutitur, ut nihil ab eis accipiant qui Evangelium spreverunt, nec etiam necessaria vitæ.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Luke 5:14

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Luke 5:13Luke 5Luke 5:15 →