bible.software › Luke › Luke 9 › Luke 9:37
Luke 9:37
Factum est autem in sequenti die, descendentibus illis de monte, occurrit illis turba multa. + 9.37 Factum est autem in sequenti die, descendentibus illis de monte. Pro qualitate meritorum, quotidie Dominus aliis ascendit, dum perfectos, quorum conversatio in cœlis est, sublimius extollendo glorificat, et de æternis instruit et docet quæ a turba non audiri valeant. Aliis descendit, dum terrenos et incipientes confortat et docet et castigat. Occurrit illis turba. In monte orat, docet, majestatem suam demonstrat, Patris vocem apostolis aperit, descendens a turba excipitur, miserorum fletu pulsatur, infidelitatis peccata exprobrat, malos spiritus expellit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And it came to pass, that on the next day, when they were come down from the hill, much people met him.
In Context
36Et dum fieret vox, inventus est Jesus solus. Et ipsi tacuerunt, et nemini dixerunt in illis diebus quidquam ex his quæ viderant. + 9.36 Et vox. Vox Patris Petrum sublato terrore docet veritatem. Et nota quod, sicut Domino baptizato, sic et transfigurato mysterium Trinitatis declaratur, quia gloriam quam in baptismate confitemur, in resurrectione videbimus. Spiritus in columba, hic in nube lucida, quia qui nunc simplici corde fidem servat, tunc aperta luce visionis contemplabitur quod credidit, ipsaque qua illustrabitur gratia, protegetur. Inventus est Jesus solus. Non Elias, non Moyses, sed quem solum videtis, huic figendum est tabernaculum in corde. Recedunt ergo illi ubi Dominus cœpit designari, ne ad servos vox Patris missa putetur.
38Et ecce vir de turba exclamavit, dicens: Magister, obsecro te, respice in filium meum quia unicus est mihi:
Read all of Luke 9
Cross References
Mark 9:14Et confestim omnis populus videns Jesum, stupefactus est, et expaverunt, et accurrentes salutabant eum.
This Verse In Other Editions
Study Luke 9:37