The Bible Software
bible.softwareMatthewMatthew 17 › Matthew 17:9

Matthew 17:9

Et descendentibus illis de monte, præcepit eis Jesus, dicens: Nemini dixeritis visionem, donec Filius hominis a mortuis resurgat. + 17.9 Nemini dixeritis nisi, etc. Ne gloria futuri regni præostensa incredibilis esset, et apud rudes sequens crux scandalum faceret.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And as they came down from the mountain, Jesus charged them, saying, Tell the vision to no man, until the Son of man be risen again from the dead.

In Context

8Levantes autem oculos suos, neminem viderunt, nisi solum Jesum. + 17.8 Levantes autem oculos, etc. Ablata nube vident Jesum, et Moysen et Eliam evanuisse: quia postquam legis et prophetarum umbra discessit, quæ velamento suo apostolos texerat, verum lumen in Evangelio reperitur. Nisi solum Jesum. Si enim Moyses et Elias cum Jesu perseverassent, vox Patris videretur incerta, cui potius dedisset testimonium.

10Et interrogaverunt eum discipuli, dicentes: Quid ergo scribæ dicunt, quod Eliam oporteat primum venire? + 17.10 Quod Eliam oporteat, etc. Traditio Pharisæorum est juxta Malachiam prophetam, quod Elias veniet ante adventum Salvatoris, et reducet corda patrum ad filios et filiorum ad patres, et restituet omnia in antiquum statum. Æstimant ergo apostoli transformationem gloriæ ultimam hanc esse quam viderant et dicunt. Si jam venisti in gloria, quomodo præcursor tuus non apparet, maxime quia et Eliam viderant recessisse.

Read all of Matthew 17

Cross References

Matthew 8:4Et ait illi Jesus: Vide, nemini dixeris: sed vade, ostende te sacerdoti, et offer munus, quod præcepit Moyses, in testimonium illis. + 8.4 Vide, nemini, etc. Tacere jussit, nec tamen tacere potuit. Non quod aliquid voluit et non potuit, sed dat exemplum, ut sui in magnis quæ faciunt latere velint: sed ut prosint aliis, prodantur inviti. Nemini dixeris Marc. 1.. Hunc tamen Marcus ubi quod hoc prædicasse dicit quasi Evangelista factus sit. Vade. Mittit ad sacerdotes propter humilitatem, ut sacerdotibus deferat honorem quibus lex jubet mundatos munera offerre, et ut videntes credant ei: vel si non credunt, inexcusabiles sint, et ne legem frangere videretur. Ostende te sacerdoti. Ut sacerdos non legis ordine, sed gratia Dei supra legem curatum esse intelligat. Offer, etc. Quia legem non solvo, quia nondum cœpit verum sacrificium. In testimonium. Id est, Domino credant, si impietatis lepra discendat. In testimonium. Spiritualis curationis, offerendum est munus spirituale homo ipse.

Matthew 16:20Tunc præcepit discipulis suis ut nemini dicerent quia ipse esset Jesus Christus. + 16.20 Ut nemini, etc. Supra adventum suum prædicare præcipit, hic ne dicant eum esse Jesum. Sed aliud est prædicare Christum, quod est commune nomen dignitatis: aliud Jesum, quod est proprium Salvatoris. Quasi dicat: Non prodest publice prædicari majestatem populis: qui visuri sunt me multa pati, quod tunc demum licebit, cum resurrectio potentiam Deitatis ostenderit. Jesus Christus. Salvator, ne scandalizarentur in eo quem paulo post visuri sunt conspui et crucifigi.

Matthew 17:23Et cum venissent Capharnaum, accesserunt qui didrachma accipiebant ad Petrum, et dixerunt ei: Magister vester non solvit didrachma? + 17.23 Et cum venissent Capharnaum. Per Augustum Cæsarem Judæa facta est tributaria, etc., usque ad utrum reddat tributa, an contradicat Cæsari.

Mark 9:9Et verbum continuerunt apud se: conquirentes quid esset, cum a mortuis resurrexerit. + 9.9 Verbum continuerunt. HIER. Id est, cum absorpta mors fuerit in victoria, non erunt in memoria priora, cum abstulerit Dominus sordem filiæ Sion, auferens omnem lacrymam ab oculis sanctorum.

Luke 9:21At ille increpans illos, præcepit ne cui dicerent hoc, + 9.21 Præcepit ne, etc. Jubet tacere discipulos ut fallat principem mundi, et ut declinet jactantiam, doceat humilitatem. Simul ne adhuc rudes et imperfecti discipuli majoris prædicationis mole opprimerentur.

Luke 24:46et dixit eis: Quoniam sic scriptum est, et sic oportebat Christum pati, et resurgere a mortuis tertia die: + 24.46 Oportebat, etc. Oportebat ut ministri qui pœnitentiam et remissionem erant prædicaturi in omnes gentes, inciperent ab Hierosolymis. Non solum quia illis credita sunt eloquia Dei, et quia eorum est adoptio filiorum, et gloria testamenta, et legislatio; sed ideo etiam ut gentes variis erroribus et facinoribus implicitæ, hoc maxime indicio divinæ pietatis ad spem veniæ provocentur, quod eis qui Filium Dei crucifixerunt, veniam relaxat.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Matthew 17:9

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Matthew 17:8Matthew 17Matthew 17:10 →