The Bible Software
bible.softwareLukeLuke 9 › Luke 9:48

Luke 9:48

et ait illis: Quicumque susceperit puerum istum in nomine meo, me recipit: et quicumque me receperit, recipit eum qui me misit. Nam qui minor est inter vos omnes, hic major est. + 9.48 Quicunque susceperit puerum. Vel simpliciter: pauperes Christi ab his qui volunt esse majores, pro ejus docet esse honore suscipiendos. Vel parvulos malitia docet esse, ut puerilis innocentiæ simplicitatem conservent, ut formam virtutis quam natura duce puer observat, ipsi pro nomine Christi sequantur ex industria. Me recipit. Qui imitatorem Christi recipit, Christum recipit, et qui imaginem Dei recipit, Deum recipit.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And said unto them, Whosoever shall receive this child in my name receiveth me: and whosoever shall receive me receiveth him that sent me: for he that is least among you all, the same shall be great.

In Context

47At Jesus videns cogitationes cordis illorum, apprehendit puerum, et statuit illum secus se,

49Respondens autem Joannes dixit: Præceptor, vidimus quemdam in nomine tuo ejicientem dæmonia, et prohibuimus eum: quia non sequitur nobiscum. + 9.49 Joannes dixit. Joannes diligens Deum et a Domino dilectus, excludendum putat a beneficio qui non utatur obsequio, ideo docetur neminem a bono quod ex parte habet, esse arcendum, sed ad hoc potius quod nondum habet esse provocandum. Tales etiam ob aliorum salutem admittendi censentur. Igitur in hæreticis vel in malis catholicis, non sacramenta communia in quibus nobiscum sunt, et adversum nos non sunt, sed divisionem paci veritatique contrariam, qua adversum nos sunt, et Dominum non sequuntur nobiscum, detestari et prohibere debemus.

Read all of Luke 9

Cross References

Matthew 10:40Qui recipit vos, me recipit: et qui me recipit, recipit eum qui me misit. + 10.40 Qui recipit, etc. Cum ad prædicationem mittit, etc., usque ad debere stipendia accipere.

Matthew 18:10Videte ne contemnatis unum ex his pusillis: dico enim vobis, quia angeli eorum in cælis semper vident faciem Patris mei, qui in cælis est. + 18.10 Videte ne contemnatis. Sic præcipio vobis severitatem dimittendi omnes amicitias, etc., usque ad salutem infirmorum quantum potestis. Quia angeli eorum. Cur non sunt contemnendi? quia pro eis quotidie mittuntur angeli. HIER. Magna dignitas animarum, ut unaquæque habeat ab ortu nativitatis in custodiam sui angelum delegatum. Semper vident, etc. Visione Dei manifesta perfruuntur, etc., usque ad intra ipsum currunt qui ubique est.

Matthew 19:28Jesus autem dixit illis: Amen dico vobis, quod vos, qui secuti estis me, in regeneratione cum sederit Filius hominis in sede majestatis suæ, sedebitis et vos super sedes duodecim, judicantes duodecim tribus Israël. + 19.28 In regeneratione. Duæ sunt regenerationes, prima ex aqua et Spiritu sancto, secunda in resurrectione. Ita duæ adoptiones et duæ resurrectiones. Filius hominis. Id est, cum servi forma quæ judicata est judiciariam exercuerit potestatem, eritis et vos mecum judices. Super sedes duodecim. Per duodecim sedes, universitas judicantium. Per duodecim tribus, universitas judicandorum intelligitur. Qui reliquerunt omnia, et secuti sunt Dominum, hi judices erunt: qui licita habentes recte usi sunt, judicabuntur, quibus dicetur: Venite, benedicti Patris mei: Esurivi enim et dedistis mihi manducare. Duo enim sunt ordines bonorum.

Matthew 25:40Et respondens rex, dicet illis: Amen dico vobis, quamdiu fecistis uni ex his fratribus meis minimis, mihi fecistis. + 25.40 De his fratribus. Fratres mei et mater sunt qui faciunt voluntatem Patris mei.

Mark 9:37Respondit illi Joannes, dicens: Magister, vidimus quemdam in nomine tuo ejicientem dæmonia, qui non sequitur nos, et prohibuimus eum. + 9.37 Respondit illi. Quia dixerat: Quisquis unum ex hujusmodi pueris receperit, me recipit, intelligit Joannes quod in nomine ejus eos non recipiant, qui non sincere ambulant; unde ait: Magister, vidimus quemdam. Quasi dicat: Hic in nomine tuo non debet suscipi. Et prohibuimus eum. Putavit eum excludendum a beneficio qui non utitur officio, sed docetur neminem a bono quod ex parte habet arcendum, sed ad hoc potius quod non habet provocandum: unde: Nolite prohibere.

Luke 10:16Qui vos audit, me audit: et qui vos spernit, me spernit. Qui autem me spernit, spernit eum qui misit me. + 10.16 Qui vos audit me audit. In audiendo vel spernendo Evangelii prædicatorem, quisque sciat se non viles personas, sed ipsum Salvatorem spernere vel audire, quia in discipulo magister auditur, et in Filio Pater honoratur.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Luke 9:48

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Luke 9:47Luke 9Luke 9:49 →