Malachi Propheta 2:13
Et hoc rursum fecistis: operiebatis lacrimis altare Domini, fletu et mugitu, ita ut non respiciam ultra ad sacrificium, nec accipiam placabile quid de manu vestra.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Read all of Malachi Propheta 2
Cross References
Deuteronomy 15:9Cave ne forte subrepat tibi impia cogitatio, et dicas in corde tuo: Appropinquat septimus annus remissionis: et avertas oculos tuos a paupere fratre tuo, nolens ei quod postulat mutuum commodare: ne clamet contra te ad Dominum, et fiat tibi in peccatum. + 15.9 Cave. AUG., quæst. 21. LXX: Attende tibi ipsi, ne fiat verbum occultum, etc., usque ad si crudeliter cogitat illo tempore dandum non esse, quo dandum est?
1 Samuel 1:9Surrexit autem Anna postquam comederat et biberat in Silo. Et Heli sacerdote sedente super sellam ante postes templi Domini,
Nehemiah 5:1Et factus est clamor populi et uxorum ejus magnus adversus fratres suos Judæos. + 5.1 Et factus est clamor, etc. BEDA in Esdr., lib. 3, cap. 21. Desiderabat populus murum construere, etc., usque ad et manus nostras a propriis voluptatibus avertens ad construendam Christi convertat civitatem. ID., ibid. Tribus de causis augetur clamor populi. Quidam fame coacti filios suos ditioribus vendere volebant: alii liberis parcentes agros potius et domos. Nonnulli, prohibentes liberorum et agrorum venditionem, hoc tantum persuadebant, ut mutuo sumerent pecuniam in tributa regis, oppignoratis agris et vineis, donec redeunte fertilitate reddere possent feneratoribus quod mutuo accepissent.
Proverbs 21:27Hostiæ impiorum abominabiles, quia offeruntur ex scelere.
Isaiah 1:11Quo mihi multitudinem victimarum vestrarum? dicit Dominus. Plenus sum: holocausta arietum, et adipem pinguium, et sanguinem vitulorum et agnorum et hircorum, nolui. + 1.11 Plenus sum. ID. Quasi dicat: Putatis me indigere his vel delectari? Ego autem plenus sum, id est, nullo indigeo. Mea enim est terra et plenitudo ejus. Vel plenus sum, id est, tædio affectus, quia non bene offertis. Holocausta arietum, etc., usque: Judicare pupillo, etc. Sacrificia Judæorum respuit, obedientiam Evangelii commendat: Holocausta arietum, etc. Ultimam templi destructionem indicat, quæ in perpetuum perseverat. Post Babylonicam enim captivitatem, a Zorobabel templum ædificatum est, et in eo diu sacrificatum est. ID. Holocausta arietum. Potest et de illis accipi, qui, cum Dei præcepta despiciant, volunt illum multitudine sacrificiorum placare, et peccandi licentiam emere. Vel qui rapinam et avaritiam altari offerunt, et pauperibus tribuunt. Nolui. Præterito utens, ostendit se nunquam Judæorum sacrificia amasse, sed propter significatum ad tempus sustinuisse: et vero sacrificio impleto, pro nihilo reputasse.