Malachi 2:12
Disperdet Dominus virum qui fecerit hoc, magistrum et discipulum, de tabernaculis Jacob, et offerentem munus Domino exercituum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 4:3Factum est autem post multos dies ut offerret Cain de fructibus terræ munera Domino. + 4.3 Factum est autem, etc. Abel quoque obtulit, etc. Quia justus in omnibus quæ agit per fidem et charitatem de quibus cæteræ virtutes oriuntur, et sine quibus nihil prosunt Deo placere contendit, quod significatur in adipibus oblatis; unde psal. LXII: Sicut adipe et pinguedine repleatur anima mea. Sine charitate macilenta est anima et languida, et in nullo Deo placitura. Et respexit Dominus ad Abel, etc. HIER., Quæst. Hebr. in Gen., tom. 3 Unde hoc potuit scire Cain, nisi vera esset interpretatio Theodotionis: Et inflammavit Dominus super Abel, et super sacrificium ejus, super Cain, et sacrificium suum non inflammavit? Ignem autem de cœlo venire solitum ad sacrificium devorandum, ut in dedicatione templi sub Salomone, legimus, et quando Elias in monte Carmeli construxit altare. ISID., ut supra. Si recte offeras, et non recte dividas, peccasti: quia etsi antea Judæi recte illa offerebant, in eo rei sunt quia Novum Testamentum a veteri non distinxerunt.
Leviticus 20:3Et ego ponam faciem meam contra illum: succidamque eum de medio populi sui, eo quod dederit de semine suo Moloch, et contaminaverit sanctuarium meum, ac polluerit nomen sanctum meum.
Numbers 24:5Quam pulchra tabernacula tua, Jacob, et tentoria tua, Israël ! + 24.5 Quam pulchra. ORIG., hom. 17. Alia littera, etc., usque ad ut nemora umbrantia, ut paradisi super flumina, etc.
1 Samuel 2:31Ecce dies veniunt, et præcidam brachium tuum, et brachium domus patris tui, ut non sit senex in domo tua.
1 Samuel 15:22Et ait Samuel: Numquid vult Dominus holocausta et victimas, et non potius ut obediatur voci Domini? melior est enim obedientia quam victimæ, et auscultare magis quam offerre adipem arietum. + 15.22 Melior est, etc. RAB. in lib. Reg. Quia per victimas aliena caro, etc., usque ad Paulus autem audacter dicit: Ego non solum ligari in Jerusalem, sed etiam mori paratus sum Act. 21..
Ezra 10:18Et inventi sunt de filiis sacerdotum qui duxerant uxores alienigenas. De filiis Josue filii Josedec, et fratres ejus, Maasia, et Eliezer, et Jarib, et Godolia. + 10.18 Et fratres ejus. ID., ibid. Cognati scilicet, non enim fratres ejus germani in carne eatenus vivere, et voluptati operam dare poterant, cum centum anni et amplius essent transacti, ex quo Cyrus regnare incipiens, Jesum et Zorobabel cum transmigratione Juda et Benjamin, ad construendam domum Domini, Jerosolymam remisit.