Mark 1:10
Et statim ascendens de aqua, vidit cælos apertos, et Spiritum tamquam columbam descendentem, et manentem in ipso. + 1.10 Vidit apertos cœlos, etc. BEDA. Mysterium Trinitatis in baptismo demonstratur: Filius baptizatur, Spiritus est in columba, Pater in voce sonat. Aperiuntur cœli, etc., usque ad apud nos manebit et in nobis erit juxta mensuram fidei Spiritus. De Christo autem dicitur: Plenum gratiæ et veritatis Joan. 1.. Manentem in ipso. Manet in eo Spiritus, non ex quo baptizatus, sed ex quo conceptus. Quod autem in baptismo descendit, significat nobis gratiam spiritualem in baptismo dari, quibus in remissionem peccatorum ex aqua et Spiritu regeneratis solet amplior Spiritus gratia per impositionem manus episcopi cœlitus dari.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Isaiah 64:1[Utinam dirumperes cælos, et descenderes; a facie tua montes defluerent; + 64.1 Utinam dirumperes. HIER. In persona sua, etc., usque ad item David: Inclinavit cœlos, et descendit Psal. 17..
Luke 3:22et descendit Spiritus Sanctus corporali specie sicut columba in ipsum: et vox de cælo facta est: Tu es filius meus dilectus, in te complacui mihi. + 3.22 In te complacui. Non aliena in filio, sed sua laudatur, quasi dicat: Quæcunque habes tu, mea sunt.