Luke 3:22
et descendit Spiritus Sanctus corporali specie sicut columba in ipsum: et vox de cælo facta est: Tu es filius meus dilectus, in te complacui mihi. + 3.22 In te complacui. Non aliena in filio, sed sua laudatur, quasi dicat: Quæcunque habes tu, mea sunt.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Isaiah 42:1[Ecce servus meus, suscipiam eum; electus meus, complacuit sibi in illo anima mea: dedi spiritum meum super eum: judicium gentibus proferet. + 42.1 Ecce servus. HIER. Notandum quia apostoli Jacob, Isræl, et semen Abrahæ appellantur, quibus postea quasi servis et hominibus dicitur: Noli timere, vermis Jacob, etc. Christus autem non semen Jacob vel Isræl, sed servus dicitur. Dedi Spiritum. In conceptione; unde: Spiritus sanctus superveniet in te, etc. Phil. 2.. Et in baptismo claruit, cum Spiritus in specie columbæ super ipsum requievit Luc. 1..
Matthew 12:18[Ecce puer meus, quem elegi, dilectus meus, in quo bene complacuit animæ meæ. Ponam spiritum meum super eum, et judicium gentibus nuntiabit. + 12.18 Animæ meæ. Per animam omnis affectus demonstratur.
Matthew 27:43confidit in Deo: liberet nunc, si vult eum: dixit enim: Quia Filius Dei sum.
Luke 9:34Hæc autem illo loquente, facta est nubes, et obumbravit eos: et timuerunt, intrantibus illis in nubem. + 9.34 Facta est nubes, et obumbravit eos. Etsi Petrus ex infirmitate ignorat, placet tamen obsequii devotio. Unde et nubes obumbrat, divini Spiritus est ista obumbratio quæ non caligat affectibus hominum, sed revelat occulta, cujus perfectus ostenditur audita voce dicentis: Hic est Filius meus. Quia materiale quæsivit tabernaculum, nubis accepit obumbraculum, ut discat in resurrectione, non regimine domorum, sed Spiritus sancti gloria sanctos esse protegendos. Et timuerunt. Timent, quia humana fragilitas conspectum majoris gloriæ ferre non sustinet, et quanto quis ampliora quæsierit, tanto magis ad inferiora collabitur, si mensuram suam ignoraverit.
Acts 10:38Jesum a Nazareth: quomodo unxit eum Deus Spiritu Sancto, et virtute, qui pertransiit benefaciendo, et sanando omnes oppressos a diabolo, quoniam Deus erat cum illo. + 10.38 Qui pertransiit, etc. In Græco additur, per quadraginta dies, non quod quotidie cum illo manducarent et biberent, nam esset contrarium Joanni, qui octo dies interponit quibus eis visus non est, ut tertio manifestaretur, et totidem diebus jejunavit ante mortem, cibo indigens, quod manducavit post resurrectionem jam cibo non indigens. Jejunavit ante mortem, ut nos abstineremus a desideriis hujus sæculi. Manducavit, docens per hoc quod nobiscum est usque ad consummationem sæculi. Jejunium est in certamine, quia qui in agone est, ab omnibus se abstinet. Cibus est in spe pacis, quæ perfecta erit, cum mortale hoc induerit immortalitatem. Nos autem cum viam Domini carpimus, a vanitate sæculi jejunamus, et futura repromissione reficimur. RAB. Per quadraginta dies, non assidue, sed quibusdam vicibus in illo quadragenario dierum numero factis.
1 Peter 2:4Ad quem accedentes lapidem vivum, ab hominibus quidem reprobatum, a Deo autem electum, et honorificatum: