The Bible Software
bible.softwareMarkMark 1 › Mark 1:38

Mark 1:38

Et ait illis: Eamus in proximos vicos, et civitates, ut et ibi prædicem: ad hoc enim veni. + 1.38 Ad hoc enim veni. VICT. ANT. Commode hoc subdit evangelista. Neque enim solo illius divinitatis auctoritas per hoc adumbratur, verum etiam spontaneæ evacuationis humilitas. Lucas autem, quo verbi œconomiam exprimat, ad hoc enim missus sum, scribit. Quare is Patris de Verbi incarnatione beneplacitum apostolatus nomine designat.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And he said unto them, Let us go into the next towns, that I may preach there also: for therefore came I forth.

In Context

37Et cum invenissent eum, dixerunt ei: Quia omnes quærunt te.

39Et erat prædicans in synagogis eorum, et in omni Galilæa, et dæmonia ejiciens. + 1.39 Et erat prædicans in synagogis. BEDA. In hac prædicatione intelligitur etiam sermo ille habitus in monte quem refert Matthæus; nam, etc., usque ad: Et ecce leprosus veniens adorabat eum, dicens: Domine, si vis, potes me mundare Matth. 8..

Read all of Mark 1

Cross References

Luke 2:49Et ait ad illos: Quid est quod me quærebatis? nesciebatis quia in his quæ Patris mei sunt, oportet me esse? + 2.49 Quid est quod me quærebatis? ID. Non quod eum quasi filium quærunt vituperat, sed quis sit sibi verus Pater insinuat, et quid potius debeat ei cui est æternus Filius, mentis oculos attollere cogit. Quia enim Deus et homo est, nunc excelsa Deitatis, nunc infirma præfert humanitatis. Quasi Filius Dei in templo commoratur, quasi Filius hominis cum parentibus quo jubent regreditur.

Luke 4:43Quibus ille ait: Quia et aliis civitatibus oportet me evangelizare regnum Dei: quia ideo missus sum.

John 16:28Exivi a Patre, et veni in mundum: iterum relinquo mundum, et vado ad Patrem. + 16.28 Iterum relinquo mundum. Reliquit mundum corporali præsentia. Vadit ad Patrem, quia humanitatem ad invisibilia paternæ majestatis induxit. Reliquit mundum, quia ab aspectu amatorum mundi quod viderant abstulit. Redit ad patriam, quia amatoribus suis se æqualem credendum docuit Patri.

John 17:8quia verba quæ dedisti mihi, dedi eis: et ipsi acceperunt, et cognoverunt vere quia a te exivi, et crediderunt quia tu me misisti.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Mark 1:38

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Mark 1:37Mark 1Mark 1:39 →