Luke 4:43
Quibus ille ait: Quia et aliis civitatibus oportet me evangelizare regnum Dei: quia ideo missus sum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
44Et erat prædicans in synagogis Galilææ.
Cross References
Isaiah 42:1[Ecce servus meus, suscipiam eum; electus meus, complacuit sibi in illo anima mea: dedi spiritum meum super eum: judicium gentibus proferet. + 42.1 Ecce servus. HIER. Notandum quia apostoli Jacob, Isræl, et semen Abrahæ appellantur, quibus postea quasi servis et hominibus dicitur: Noli timere, vermis Jacob, etc. Christus autem non semen Jacob vel Isræl, sed servus dicitur. Dedi Spiritum. In conceptione; unde: Spiritus sanctus superveniet in te, etc. Phil. 2.. Et in baptismo claruit, cum Spiritus in specie columbæ super ipsum requievit Luc. 1..
Isaiah 61:1[Spiritus Domini super me, eo quod unxerit Dominus me; ad annuntiandum mansuetis misit me, ut mederer contritis corde, et prædicarem captivis indulgentiam, et clausis apertionem; + 61.1 Spiritus Domini HIER. Christus secundum humanitatem qui supra dixerat, Ego Dominus, in tempore congregabo eos, etc. Quod unxerit me: oleo lætitiæ, abundantia gratiæ. ID. Hæc unctio in baptismate completa est, quia Spiritus Domini in specie columbæ descendit, et mansit in illo. Ad annuntiandum. Septuaginta: Ad evangelizandum pauperibus. Apertionem, scilicet resolutionem; sic enim Symmachus apertius transtulit.
Mark 1:38Et ait illis: Eamus in proximos vicos, et civitates, ut et ibi prædicem: ad hoc enim veni. + 1.38 Ad hoc enim veni. VICT. ANT. Commode hoc subdit evangelista. Neque enim solo illius divinitatis auctoritas per hoc adumbratur, verum etiam spontaneæ evacuationis humilitas. Lucas autem, quo verbi œconomiam exprimat, ad hoc enim missus sum, scribit. Quare is Patris de Verbi incarnatione beneplacitum apostolatus nomine designat.
John 9:4Me oportet operari opera ejus qui misit me, donec dies est: venit nox, quando nemo potest operari:
Acts 10:38Jesum a Nazareth: quomodo unxit eum Deus Spiritu Sancto, et virtute, qui pertransiit benefaciendo, et sanando omnes oppressos a diabolo, quoniam Deus erat cum illo. + 10.38 Qui pertransiit, etc. In Græco additur, per quadraginta dies, non quod quotidie cum illo manducarent et biberent, nam esset contrarium Joanni, qui octo dies interponit quibus eis visus non est, ut tertio manifestaretur, et totidem diebus jejunavit ante mortem, cibo indigens, quod manducavit post resurrectionem jam cibo non indigens. Jejunavit ante mortem, ut nos abstineremus a desideriis hujus sæculi. Manducavit, docens per hoc quod nobiscum est usque ad consummationem sæculi. Jejunium est in certamine, quia qui in agone est, ab omnibus se abstinet. Cibus est in spe pacis, quæ perfecta erit, cum mortale hoc induerit immortalitatem. Nos autem cum viam Domini carpimus, a vanitate sæculi jejunamus, et futura repromissione reficimur. RAB. Per quadraginta dies, non assidue, sed quibusdam vicibus in illo quadragenario dierum numero factis.