The Bible Software
bible.softwareMarkMark 10 › Mark 10:25

Mark 10:25

Facilius est camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum Dei. + 10.25 Facilius est camelum. Quomodo ergo in Evangelio Matthæus et Zachæus, et Joseph et in Veteri Testamento quam plurimi divites intravere? Forte quia divitias pro nihilo habuere vel ex toto contemnere didicerunt, unde David: Unicus et pauper sum ego Psal. 24.. Et idem: Divitiæ si affluant, nolite cor apponere Ibid. 61.. Non ait, nolite suscipere.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

It is easier for a camel to go through the eye of a needle, than for a rich man to enter into the kingdom of God.

In Context

24Discipuli autem obstupescebant in verbis ejus. At Jesus rursus respondens ait illis: Filioli, quam difficile est, confidentes in pecuniis, in regnum Dei introire !

26Qui magis admirabantur, dicentes ad semetipsos: Et quis potest salvus fieri? + 10.26 Et quis potest. Cum plures sint pauperes quam divites, non hoc dixissent nisi in divitum numero intellexissent cunctos qui divitias adipisci vellent.

Read all of Mark 10

Cross References

Matthew 7:3Quid autem vides festucam in oculo fratris tui, et trabem in oculo tuo non vides? + 7.3 Quid autem vides. Ecce moderamen judicii, et præventus majoribus, alium non judicet de minoribus. Multi enim præventi majoribus, leviora in fratre magis volunt vituperare et damnare quam emendare. Ut si pleni odio vel invidia, vel malitia, damnent in eo quod delinquit ira; quæ est ut festuca, odium, ut trabs. Iratus alicui vult aliquando eum corrigi; qui odit hoc velle nequit: et ideo impossibile dicitur ut festucam fratri demat, qui trabem gestat; prius ergo trabs odii, invidiæ, simulationis et totius malitiæ rejicienda est, ut sic misericorditer respectu Dei, non nostri, fratrem possimus increpare: ut, sive prosit illi correctio, sive non, nos tamen de simplicitate nostri oculi simus securi. Vix invenitur aliquis ab hoc vitio alienus, quia unusquisque suis favens, aliena facile reprehendit: et aliena gravius tolerando quam sua, sumit auctoritatem arguendi sine exemplo suæ emendationis. Salutem in eo quod temere judicant in oculo habent trabem.

Matthew 23:24Duces cæci, excolantes culicem, camelum autem glutientes. + 23.24 Duces cæci. Opinione religionis in minimis quæ lucrum habent diligentiam ostenditis: sed magna præcepta de judicio, fide et misericordia devoratis et negligitis. Excolantes. Mystice. Culicis nomine seditiosus homicida Barabbas signatur: quia hoc animal strependo inquietat et sanguine delectatur. Cameli nomine propter humilitatem ad subeunda onera, Dominus intelligitur. Colunt ergo Judæi culicem, in est, minima observant, quia Barabbam qui non solverat sabbatum, dimiserunt, et camelum glutiunt, id est, majora contemnunt: quia Christum spiritualiter sabbatum insinuantem per judicium et misericordiam et fidem (quæ illi contemnunt) occiderunt.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Mark 10:25

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Mark 10:24Mark 10Mark 10:26 →