Mark 10:39
At illi dixerunt ei: Possumus. Jesus autem ait eis: Calicem quidem, quem ego bibo, bibetis; et baptismo, quo ego baptizor, baptizabimini: + 10.39 Calicem quidem. BED. Jacobus ab Herode capite truncatur, Joannes in ferventis olei dolium missus. Inde ad coronam martyrii athleta Christi processit, statimque in Pathmos relegatus. Itaque et martyrio animo non defuit, et calicem confessionis bibit quem biberunt in camino tres pueri, licet persecutor sanguinem non fuderit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Matthew 10:25sufficit discipulo ut sit sicut magister ejus, et servo, sicut dominus ejus. Si patremfamilias Beelzebub vocaverunt, quanto magis domesticos ejus? + 10.25 Si patrem familias. Ostendit calumnias suas, ut suo exemplo ferant injurias. Unde dixit: Sufficit diei malitia sua. Beelzebub. Beel ipse est Bel, Zebub, musca. etc., usque ad vir muscarum, sive habens muscas.
Mark 14:36Et dixit: Abba pater, omnia tibi possibilia sunt: transfer calicem hunc a me: sed non quod ego volo, sed quod tu. + 14.36 Sed non quod. HIER. Usque in finem non cessat docere nos patribus obedire: et voluntatem eorum voluntati nostræ præponere.
John 15:20Mementote sermonis mei, quem ego dixi vobis: non est servus major domino suo. Si me persecuti sunt, et vos persequentur; si sermonem meum servaverunt, et vestrum servabunt. + 15.20 Sermonis mei. Hoc scilicet: Non est. Et illius superioris: Scitote, quia me priorem vobis odio habuit. Et subdit causam: Non est servus major, etc. Quia exemplo sui (quo aliud melius non est) monuit ad ferenda odia mundi, subdit quare debeant, eum in hoc imitari, quia ipse Dominus, illi servi.
Acts 12:2Occidit autem Jacobum fratrem Joannis gladio.
Revelation 1:9Ego Joannes frater vester, et particeps in tribulatione, et regno, et patientia in Christo Jesu: fui in insula, quæ appellatur Patmos, propter verbum Dei, et testimonium Jesu: + 1.9 Ego Joannes. Finita salutatione, progreditur ad narrationem, imponendo quatuor, personam, locum, causam ipsius loci, tempus, quæ valent ad commendationem ipsius revelationis. Ego Joannes. Quasi dicat: Scio quia tribulamini, sed exemplo Christi patienter sufferatis, ut sitis participes regni ipsius. Frater vester, etc., in Christo. In fidei unitate, et propter illam fidem tribulatus fui, sicut et alii, per quod ad regnum pervenire patienter sustinui, habendo Christum in omnibus exemplum. Pathmos. Id est fretum, scilicet tribulatio, in qua magis cœlestia a fidelibus aperiuntur. Ecclesia comparatur insulæ, quia sicut insula marinis procellis illiditur, ita Ecclesia persecutionibus marinorum, id est mundanorum, affligitur. Propter verbum Dei. Id est, propter testimonium divinitati et humanitati exhibitum.