Mark 14:36
Et dixit: Abba pater, omnia tibi possibilia sunt: transfer calicem hunc a me: sed non quod ego volo, sed quod tu. + 14.36 Sed non quod. HIER. Usque in finem non cessat docere nos patribus obedire: et voluntatem eorum voluntati nostræ præponere.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 18:14Numquid Deo quidquam est difficile? juxta condictum revertar ad te hoc eodem tempore, vita comite, et habebit Sara filium.
Jeremiah 32:27[Ecce ego Dominus Deus universæ carnis: numquid mihi difficile erit omne verbum? + 32.27 Ecce ego Dominus. Non omnium gentium vel populi Isræl tantum, etc., usque ad quia alia propter se, alia in usum hominum sunt facta.
Matthew 26:39Et progressus pusillum, procidit in faciem suam, orans, et dicens: Pater mi, si possibile est, transeat a me calix iste: verumtamen non sicut ego volo, sed sicut tu. + 26.39 Si possibile est. Hoc non pro timore, sed pro misericordia, ne Judæi, qui excusationem ignorantiæ non habent, non occidant; unde ait: iste, id est populi Judæorum non simpliciter calix: Si possibile est, ut sine interitu Judæorum credant gentiles, passionem recuso. Sin autem illi excæcandi sunt ut gentes intrent, fiat non mea, sed tua voluntas. Non sicut ego volo. AUG. Transfigurat in se suos, qui nihil aliud vult quam Pater, ut ibi: Esurivi et dedistis mihi manducare. Et quid me persequeris? Docet autem eos privatam voluntatem corrigere et dirigere juxta divinam. AMBR. Hominem quem veritate corporis demonstrabat, æquabat affectu, ut diceret: Sed non sicut ego volo, sed sicut tu. Suscepit voluntatem meam, suscepit tristitiam meam. Confidenter tristitiam nomino qui crucem prædico.
Mark 10:39At illi dixerunt ei: Possumus. Jesus autem ait eis: Calicem quidem, quem ego bibo, bibetis; et baptismo, quo ego baptizor, baptizabimini: + 10.39 Calicem quidem. BED. Jacobus ab Herode capite truncatur, Joannes in ferventis olei dolium missus. Inde ad coronam martyrii athleta Christi processit, statimque in Pathmos relegatus. Itaque et martyrio animo non defuit, et calicem confessionis bibit quem biberunt in camino tres pueri, licet persecutor sanguinem non fuderit.
John 4:34Dicit eis Jesus: Meus cibus est ut faciam voluntatem ejus qui misit me, ut perficiam opus ejus. + 4.34 Meus cibus est. Non intellexerunt escam, sicut mulier supra non intellexit aquam, unde magister eos instruit non per circuitum ut illam, sed jam aperte dicens: Meus cibus est ut faciam, etc. Voluntatem ejus. Patris. Voluntas Patris est ut credatur in eum, id est in Filium quem ipse misit. Opus Patris est nostra salus. Christi ergo cibus, nostra fides et nostra salus. Facit ergo voluntatem docendo credere in se, facit opus maturando mysterium redemptionis.
John 6:38quia descendi de cælo, non ut faciam voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui misit me.