Mark 10:41
Et audientes decem, cœperunt indignari de Jacobo et Joanne. + 10.41 Indignati sunt. Non de matre, sed de filiis, qui ignorantes mensuram suam immodica cupiditate ardebant.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And when the ten heard it, they began to be much displeased with James and John.
In Context
Cross References
Proverbs 13:10Inter superbos semper jurgia sunt; qui autem agunt omnia cum consilio, reguntur sapientia.
Mark 9:33At illi tacebant: siquidem in via inter se disputaverunt: quis eorum major esset. + 9.33 Inter se disputaverunt. BEDA. Hinc exorta videtur disputatio, quia viderant Petrum et Jacobum et Joannem seorsum ductos in montem, et aliquod secretum ibi esse creditum eis, sed et Petro, sicut Matthæus dicit, claves regni cœlorum promissas, et Ecclesiam super petram fidei, a qua ipse nomen acceperit, ædificandam. Putabant ergo vel illos tres cæteris, vel omnibus Petrum esse prælatum.
Romans 12:10caritate fraternitatis invicem diligentes: honore invicem prævenientes:
James 4:5An putatis quia inaniter Scriptura dicat: Ad invidiam concupiscit spiritus qui habitat in vobis? + 4.5 An putatis? etc. Non debetis litigare: nam spiritus, qui in vobis est, non concupiscit ad invidiam, sed potius facit concordes, et hoc dicit Scriptura: Ad invidiam concupiscit spiritus qui habitat in vobis. Vel: spiritus concupiscit ad, id est contra invidiam, id est hoc desiderat, ut invidia tollatur; vel, cupit ut invideatis mundo, nec ametis eum; vel, spiritus cujuslibet hominis cupit temporalia ad invidiam, quia invidet aliis quod non habet.