Mark 9:33
At illi tacebant: siquidem in via inter se disputaverunt: quis eorum major esset. + 9.33 Inter se disputaverunt. BEDA. Hinc exorta videtur disputatio, quia viderant Petrum et Jacobum et Joannem seorsum ductos in montem, et aliquod secretum ibi esse creditum eis, sed et Petro, sicut Matthæus dicit, claves regni cœlorum promissas, et Ecclesiam super petram fidei, a qua ipse nomen acceperit, ædificandam. Putabant ergo vel illos tres cæteris, vel omnibus Petrum esse prælatum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Matthew 17:24Ait: Etiam. Et cum intrasset in domum, prævenit eum Jesus, dicens: Quid tibi videtur Simon? reges terræ a quibus accipiunt tributum vel censum? a filiis suis, an ab alienis? + 17.24 Quid tibi videtur. Antequam Petrus suggerat, Dominus interrogat ne scandalizentur discipuli ad postulationem tributi, cum videant eum nosse quæ eo absente gesta sunt. Reges terræ. Dominus noster, et secundum carnem filius regis erat ex David natus, et omnipotentis verbum: ergo ut filius regum tributa non debebat, sed pro humilitate carnis decet eum implere omnem justitiam.
Mark 2:8Quo statim cognito Jesus spiritu suo, quia sic cogitarent intra se, dicit illis: Quid ista cogitatis in cordibus vestris?
John 2:25et quia opus ei non erat ut quis testimonium perhiberet de homine: ipse enim sciebat quid esset in homine.
Hebrews 4:13Et non est ulla creatura invisibilis in conspectu ejus: omnia autem nuda et aperta sunt oculis ejus, ad quem nobis sermo.