Mark 10:49
Et stans Jesus præcepit illum vocari. Et vocant cæcum, dicentes ei: Animæquior esto: surge, vocat te. + 10.49 Et vocant cæcum. BEDA. Allegorice, cæcum clamantem Dominus vocat, dum populo gentium scientiam veritatis desideranti, per sanctos prædicatores verbum fidei committit. Qui vocantes cæcum animæquiorem esse et surgere, ad eumque venire, præcipiunt, cum prædicando spem salutis habere, de vitiorum torpore surgere, atque ad virtutum studia quibus illuminari mereatur, accingi jubent quasi dicat: Accedite ad eum et illuminamini Psal. 33.. Et, surge qui dormis Ephes. 5., etc.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Psalms 145:8Dominus illuminat cæcos. Dominus erigit elisos; Dominus diligit justos. + 145.8 Dominus solvit compeditos. CAS. Hoc ad abundantiam suavitatis. Dominus erigit elisos. Quos diabolus elidit, Dominus erigit. Diligi justos. CAS. Quos locat in æterna beatitudine. 1
Luke 18:40Stans autem Jesus jussit illum adduci ad se. Et cum appropinquasset, interrogavit illum, + 18.40 Stans autem, etc. Transiens, cæcum audit, stans illuminat, quia per humanitatem suam nostræ cæcitatis vocibus compatitur, sed per potentiam Divinitatis lumen nobis gratiæ infundit. Adduci ad se. Qui prætereuntem aliquatenus sentiebat, dum in oratione patitur phantasmatum turbas, vehementius insistens orationi ducitur ad stantem, et recipit lumen, quia Deus in corde firmo figitur, et sic lux amissa reparatur.
Hebrews 2:17Unde debuit per omnia fratribus similari, ut misericors fieret, et fidelis pontifex ad Deum, ut repropitiaret delicta populi. + 2.17 Per omnia. Quia natus, educatus, crevit; passus, mortuus. Qui supra dictus est figura paternæ substantiæ.