The Bible Software
bible.softwareMarkMark 11 › Mark 11:12

Mark 11:12

Et alia die cum exirent a Bethania, esuriit.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And on the morrow, when they were come from Bethany, he was hungry:

In Context

11Et introivit Jerosolymam in templum: et circumspectis omnibus, cum jam vespera esset hora, exiit in Bethaniam cum duodecim. + 11.11 Et introivit. ID. Jam appropinquante passione in loco passioni præfinito ante sæcula vult esse, etc., usque ad jam sacramentum beatæ immolationis inchoavit. In templum. Exemplum dedit nobis, ut quocunque veniremus, primum ad domum orationis si ibi sit divertamus: et cum nos per orationis studium Deo commendaverimus, ad ea propter quæ venimus agenda secedamus. Et circumspectis, etc. Non semel hoc fecit, sed per omnes quinque dies. Per diem in templo docebat, noctibus exiens in monte Oliveti morabatur, sicut Lucas ait. Docendo enim incredulis officium correctionis sedulus impendebat, manendo apud fideles gratiam benignitatis propitius exhibebat. Cumque vidisset. BEDA. Sicut per parabolas loquitur, ita facit, etc., usque ad miracula faciendo, et non invenit: ideo damnavit.

13Cumque vidisset a longe ficum habentem folia, venit si quid forte inveniret in ea: et cum venisset ad eam, nihil invenit præter folia: non enim erat tempus ficorum.

Read all of Mark 11

Cross References

Matthew 4:2Et cum jejunasset quadraginta diebus, et quadraginta noctibus, postea esuriit. + 4.2 Et cum jejunasset. BEDA. Jejunat ut tentetur, tentatur quia jejunat, et exemplum jejunandi nobis dat, etc., usque ad et sic quandiu hic sumus, semper peccata ploremus: quia hoc numero præsens vita ostenditur. LEO. Dum per varias actiones vitæ hujus sollicitudo distenditur, necesse est de mundano pulvere, etc., usque ad ut in cujus sumus resurrectione conresuscitati, in ipsius inveniamur passione commortui. Postea esuriit. Hoc est vere humanitatis: et per hoc est occasio tentandi. Latet potestas, patet infirmitas.

Luke 4:2diebus quadraginta, et tentabatur a diabolo. Et nihil manducavit in diebus illis: et consummatis illis esuriit. + 4.2 Esuriit. BEDA. Non est scriptum de Moyse vel Elia, etc., usque ad esurit autem non tam cibum corporis quam salutem animæ.

John 4:31Interea rogabant eum discipuli, dicentes: Rabbi, manduca.

Hebrews 2:17Unde debuit per omnia fratribus similari, ut misericors fieret, et fidelis pontifex ad Deum, ut repropitiaret delicta populi. + 2.17 Per omnia. Quia natus, educatus, crevit; passus, mortuus. Qui supra dictus est figura paternæ substantiæ.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Mark 11:12

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Mark 11:11Mark 11Mark 11:13 →