The Bible Software
bible.softwareHebrewsHebrews 2 › Hebrews 2:17

Hebrews 2:17

Unde debuit per omnia fratribus similari, ut misericors fieret, et fidelis pontifex ad Deum, ut repropitiaret delicta populi. + 2.17 Per omnia. Quia natus, educatus, crevit; passus, mortuus. Qui supra dictus est figura paternæ substantiæ.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Wherefore in all things it behoved him to be made like unto his brethren, that he might be a merciful and faithful high priest in things pertaining to God, to make reconciliation for the sins of the people.

In Context

16Nusquam enim angelos apprehendit, sed semen Abrahæ apprehendit. + 2.16 Nusquam. Participavit eisdem ut homines sanctificaret. Et recte hæc causa apponitur, quia si non esset eos liberaturus, non eis participaret. Quod in angelis apparet, quia nusquam, id est, nulla scriptura legitur apprehendisse angelos. Apprehendit. Apostolus dixit: apprehendit, non autem assumpsit, quasi: Longe fugientem assecutus est. In quo humanæ naturæ dignitas intelligi potest, et misericordia et gratia qua hoc fecit, et cura quam de nobis habuit. Fugientem quippe ante humanam naturam, et longe fugientem (longe enim eramus); insecutus apprehendit, non angelicæ, sed humanæ naturæ data est hæc dignitas, ut Deus ei in unam personam jungeretur.

18In eo enim, in quo passus est ipse et tentatus, potens est et eis, qui tentantur, auxiliari. + 2.18 In eo enim. Id est, in carne quam suscepit multa sæva passus est. Novitque quid est ista tribulatio patientium per experimentum. Qui tentantur. Tentat Deus ut probet, diabolus ut decipiat, homo ut sciat quod nescit.

Read all of Hebrews 2

Cross References

Leviticus 6:30Hostia enim quæ cæditur pro peccato, cujus sanguis infertur in tabernaculum testimonii ad expiandum in sanctuario, non comedetur, sed comburetur igni. + 6.30 Non comedetur, etc. Quia ad Christum pertinet, qui propria auctoritate, et propria divinitatis virtute remissionem tribuit. Ejus enim passio, per quam nobis procuratur remissio, non fuit hominis puri, sed Dei incarnati. Ideo non editur ab hominibus, sed igne consumitur, quia remissionem dare Dei solius est, qui per ignem significatur, Deus enim noster ignis consumens est Deut. 4..

2 Chronicles 29:24et immolaverunt illos sacerdotes, et asperserunt sanguinem eorum coram altare pro piaculo universi Israëlis: pro omni quippe Israël præceperat rex ut holocaustum fieret, et pro peccato.

Ezekiel 45:15Et arietem unum de grege ducentorum, de his quæ nutriunt Israël, in sacrificium, et in holocaustum, et in pacifica, ad expiandum pro eis, ait Dominus Deus.

Ezekiel 45:20Et sic facies in septima mensis, pro unoquoque qui ignoravit, et errore deceptus est: et expiabis pro domo.

Romans 5:10Si enim cum inimici essemus, reconciliati sumus Deo per mortem filii ejus: multo magis reconciliati, salvi erimus in vita ipsius. + 5.10 Inimici essemus. Non quoquomodo peccatores. Reconciliati sumus. Quia prius juste eramus sub potestate diaboli natura depravata peccato.

2 Corinthians 5:18Omnia autem ex Deo, qui nos reconciliavit sibi per Christum: et dedit nobis ministerium reconciliationis,

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Hebrews 2:17

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Hebrews 2:16Hebrews 2Hebrews 2:18 →