Mark 11:18
Quo audito principes sacerdotum et scribæ, quærebant quomodo eum perderent: timebant enim eum, quoniam universa turba admirabatur super doctrina ejus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
19Et cum vespera facta esset, egrediebatur de civitate.
Cross References
1 Kings 18:17Et cum vidisset eum, ait: Tune es ille, qui conturbas Israël?
1 Kings 22:8Et ait rex Israël ad Josaphat: Remansit vir unus per quem possumus interrogare Dominum: sed ego odi eum, quia non prophetat mihi bonum, sed malum: Michæas filius Jemla. Cui Josaphat ait: Ne loquaris ita, rex.
Isaiah 49:7Hæc dicit Dominus, redemptor Israël, Sanctus ejus, ad contemptibilem animam, ad abominatam gentem, ad servum dominorum: Reges videbunt, et consurgent principes, et adorabunt propter Dominum, quia fidelis est, et Sanctum Israël qui elegit te.] + 49.7 Abominatam. Christum et Nazaræos ejus, quos quotidie Judæi in synagogis maledicunt, quia propter eos regnum, locum et gentem amiserunt. Reges. Propheta ad Filium. Reges videbunt te venientem ad judicium: Reges, scilicet apostoli et alii qui cum Domino judicabunt.
Matthew 21:15Videntes autem principes sacerdotum et scribæ mirabilia quæ fecit, et pueros clamantes in templo, et dicentes: Hosanna filio David: indignati sunt, + 21.15 Mirabilia quæ, etc. Ut flagello unius et vilis tot ejici, mensas subverti, quo nihil mirabilius egit. Igneum et sidereum aliquid radiat ex ejus oculis, lucet in facie majestas deitatis.
Matthew 21:45Et cum audissent principes sacerdotum et pharisæi parabolas ejus, cognoverunt quod de ipsis diceret.
Mark 1:22Et stupebant super doctrina ejus: erat enim docens eos quasi potestatem habens, et non sicut scribæ. + 1.22 Erat enim, etc. BEDA. Scribæ dicebant quæ scripta erant in Moyse et prophetis; Jesus, ut Deus et Dominus, ipsius Moysi libere quæ deerant legi addebat vel commutabat; unde in Matthæo: Audistis quia dictum est antiquis, etc. Ego autem dico vobis.