Mark 11:32
Si dixerimus: Ex hominibus, timemus populum: omnes enim habebant Joannem quia vere propheta esset. + 11.32 Si dixerimus. Quodlibet horum respondeant: vident se in laqueum ruituros, timent lapidationem: sed magis confessionem veritatis.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Matthew 3:5Tunc exibat ad eum Jerosolyma, et omnis Judæa, et omnis regio circa Jordanem; + 3.5 Tunc exibat ad eum, etc. Quia nisi quis a malis exeat, non abluitur. Unde apte sequitur: Baptizabantur ab eo in Jordane: qui descensio interpretatur, quia de superbia veteris hominis ad humilitatem confessionis et emendationis descendebant. Jam tunc enim baptizandis exemplum dabatur confitendi peccata et promittendi meliora.
Matthew 14:5Et volens illum occidere, timuit populum: quia sicut prophetam eum habebant. + 14.5 Timuit populum. Populum timebat, sed amor superabat, pro quo et Deum postponebat. Timor Dei corrigit, timor hominum differt, sed voluntatem non aufert: unde et avidiores reddit ad crimen quos aliquando suspendit a crimine.
Matthew 21:46Et quærentes eum tenere, timuerunt turbas: quoniam sicut prophetam eum habebant.
Mark 12:12Et quærebant eum tenere: et timuerunt turbam: cognoverunt enim quoniam ad eos parabolam hanc dixerit. Et relicto eo abierunt.
Luke 20:6Si autem dixerimus: Ex hominibus, plebs universa lapidabit nos: certi sunt enim Joannem prophetam esse.
Luke 22:2et quærebant principes sacerdotum, et scribæ, quomodo Jesum interficerent: timebant vero plebem. + 22.2 Et quærebant, etc. Hæc ante biduum Paschæ congregatis principibus sacerdotum et scribis in atrium Caiphæ Matthæus gesta testatur.