The Bible Software
bible.softwareMarkMark 11 › Mark 11:33

Mark 11:33

Et respondentes dicunt Jesu: Nescimus. Et respondens Jesus ait illis: Neque ego dico vobis in qua potestate hæc faciam. + 11.33 Neque ego dico vobis. BED. Duabus de causis scientia veritatis occultatur quærentibus, cum aut hic cui quærit minus intelligit, aut odio aut contemptu veritatis indignus est qui debeat aperiri. Propter alterum dicitur: Adhuc multa habeo vobis dicere, quæ non potestis portare modo. Propter alterum, Nolite sanctum dare canibus.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And they answered and said unto Jesus, We cannot tell. And Jesus answering saith unto them, Neither do I tell you by what authority I do these things.

In Context

32Si dixerimus: Ex hominibus, timemus populum: omnes enim habebant Joannem quia vere propheta esset. + 11.32 Si dixerimus. Quodlibet horum respondeant: vident se in laqueum ruituros, timent lapidationem: sed magis confessionem veritatis.

Read all of Mark 11

Cross References

Proverbs 26:4Ne respondeas stulto juxta stultitiam suam, ne efficiaris ei similis. + 26.4 Non respondeas... Responde stulto juxta stultitiam. Non sunt contraria; utrumque enim pro tempore et personarum diversitate concordat; dum et stultus contemnit, quia non recipit sapientiam: et stulta superbia a sua dejicitur stultitia, unde: Factus sum insipiens, vos me cœgistis II Cor. 12..

Isaiah 6:9Et dixit: [Vade, et dices populo huic: Audite audientes, et nolite intelligere; et videte visionem, et nolite cognoscere. + 6.9 Audite audientes. ID. Lucas secundum LXX in Actibus apostolorum: Aure audietis et non intelligetis, etc., usque ad et magis Græcis quam Hebraicis utitur testimoniis.

Isaiah 42:19Quis cæcus, nisi servus meus; et surdus, nisi ad quem nuntios meos misi? quis cæcus, nisi qui venundatus est? et quis cæcus, nisi servus Domini?

Jeremiah 8:7Milvus in cælo cognovit tempus suum: turtur, et hirundo, et ciconia custodierunt tempus adventus sui: populus autem meus non cognovit judicium Domini. + 8.7 Milvus in cœlo. ID. Quasi dicat: Etiam aves sua norunt tempora, ut sciant quando ad calida festinantes loca rigorem hyemis declinare debeant, et veris principio ad solitas redire regiones.

Malachi 2:7Labia enim sacerdotis custodient scientiam, et legem requirent ex ore ejus, quia angelus Domini exercituum est.

Matthew 16:4Faciem ergo cæli dijudicare nostis: signa autem temporum non potestis scire? Generatio mala et adultera signum quærit: et signum non dabitur ei, nisi signum Jonæ prophetæ. Et relictis illis, abiit. + 16.4 Signa. Ad tempus gratiæ pertinentia prophetis prædicta, non possunt vobis fidem facere de meo adventu. Signa autem. Signa temporum dixit de adventu suo vel passione cui simile est roseum cœlum vespere. Et item de tribulatione ante adventum futurum, cui simile est roseum cœlum cum tristitia. Non dabitur ei. Sed datur fidelibus de cœlo quando videntibus apostolis in cœlum ascendit, et Spiritum sanctum misit.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Mark 11:33

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Mark 11:32Mark 11