Mark 11:7
Et duxerunt pullum ad Jesum: et imponunt illi vestimenta sua, et sedit super eum. + 11.7 Et sedit. HIER. Cœpit regnare ut non regnet peccatum in mortali vel lasciva carne: sed justitia et pax et gaudium in Spiritu sancto.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And they brought the colt to Jesus, and cast their garments on him; and he sat upon him.
In Context
Cross References
Zechariah 9:9[Exsulta satis, filia Sion; jubila, filia Jerusalem: ecce rex tuus veniet tibi justus, et salvator: ipse pauper, et ascendens super asinam et super pullum filium asinæ.
Matthew 21:7Et adduxerunt asinam, et pullum: et imposuerunt super eos vestimenta sua, et eum desuper sedere fecerunt. + 21.7 Et adduxerunt. Sic et apostoli mundum virtute Christi a potestate diaboli solverunt, et imposuerunt vestimenta super eum. Sed cætera turba, id est, Judæi vestimenta, id est, legis mandata sternunt, quia a Christianis erant conculcanda, in via, id est, in Christo. Super eos. Vestes apostolorum sunt præcepta divina, et gratia spiritualis, quibus turpitudo carnis nostræ tegitur. His prius nudi populi, sed modo per apostolos ornati Christum habent sessorem. Minor turba non ponit vestes super asinam, sed in via nec ubi offendat: quia sancti martyres carnem exuentes, simplicioribus viam per exemplum suo sanguine parant.
John 12:12In crastinum autem, turba multa quæ venerat ad diem festum, cum audissent quia venit Jesus Jerosolymam, + 12.12 In crastinum. Ecce oves ex Isræl veniunt ad pastorem. Rami sunt laudes significantes victoriam superaturi diabolum et mortem.