The Bible Software
bible.softwareMarkMark 11 › Mark 11:8

Mark 11:8

Multi autem vestimenta sua straverunt in via: alii autem frondes cædebant de arboribus, et sternebant in via. + 11.8 Multi autem straverunt. Quia multi martyres se propriæ carnis amictu exuentes, simplicioribus viam suo sanguine parant, ut inoffensi ad supernam civitatem, ad quam ducit Jesus, incedant. HIER. Multi, etc. Pedes sunt extremi quos ad jungendum constituit Apostolus, qui etsi non sunt dorsum in quo sedit Dominus, tamen cum militibus a Joanne instruuntur. Alii autem. ID. Justi ut palma florebunt, angusti in radicibus, lati in floribus et fructibus: quoniam bonus odor Christi sunt, et sternunt viam mandatorum Dei bona fama. BEDA. Alii autem frondes vel ramos de arboribus cædunt, qui in doctrina veritatis verba et sententias Patrum de eorum excerpunt libris. Et hæc in via Dei ad animum auditoris venientis humili prædicatione submittunt.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And many spread their garments in the way: and others cut down branches off the trees, and strawed them in the way.

In Context

7Et duxerunt pullum ad Jesum: et imponunt illi vestimenta sua, et sedit super eum. + 11.7 Et sedit. HIER. Cœpit regnare ut non regnet peccatum in mortali vel lasciva carne: sed justitia et pax et gaudium in Spiritu sancto.

9Et qui præibant, et qui sequebantur, clamabant, dicentes: Hosanna: benedictus qui venit in nomine Domini: + 11.9 Et qui præibant. Præcessit Judaicus populus, secutus est gentilis. Et quia omnes qui fideles sunt vel fuerunt in Christum crediderunt et credunt, et qui præeunt, et qui sequuntur, hosanna clamant: quod Salva nos, Latine dicitur: ab ipso enim omnes priores etiam salutem quæsierunt.

Read all of Mark 11

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Mark 11:8

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Mark 11:7Mark 11Mark 11:9 →